Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

non est: narrationes historias profan« vel ultra bel­lum Trojanum ascendentis, esse fabulis accensendas, aut adminus esse prorsus dubias. Inscriptiones de­mum Amicleae duabus ad summum generationibus praeferuntur per nonnullos bello Trojano £ ita et 7. tabulae Eugubince; at sic quoque saeculis posteriores manent aevo Moysis. 556. Ominando nihilominus conatur usum scri­ptoriorum characterum inchoare in JEgypto circa it7. annum Abrahce, — ut tamen litterae apud Phoenices multo tempore prcecefferint. Si ita: qui fieri potuit, ut nonnisi post sera exinde saecula con- pareant indicia litterariae scriptionis apud Phoenices Vicinasque his gentes, inter quas illi commerciorum gratia crebro, imo fere constanter sunt versati? An- non in commerciis perutilis est scriptionis usus ? Aut cunctae illis vicinae gentes adeo plumbeae erant men­tis , ut grande scriptionis beneficium ac utilitatem non sentirent, non anhelarent a Phoenicibus adoptare? 557. Profanis certe Scriptoribus communis ad­modum fuit persuasio, his expressa versibus: Phoe­nices primi (famae si creditur) ausi, — mansu­ram rudibus vocem signare figuris. Ita Lucanus L. 3. continuoque addit: tunc adhuc JEgyptum solis hieroglyphicis signis fuisse usam. Simul autem fa­ma eadem , a prisco in vicinis per Asiam regioni­bus difPusa statuit, Cadmum fuisse Phoenicibus mox- que aliis etiam , authorem scriptoriarum notarum. Omnes , ait Cl. Vir, conveniunt, litteras in Grae­ciam e Phoenice allatas fuijfe per Cadmum. Ve­rum prisci Cadmum non tantum ut vulgatorem lit­terarum , sed ut authorem quoque celebrarunt. Quö adtento veterum consensu, ciim Cadmum post Moy­sis exitum de AEgypto, plusquam 80 annis serius adiisse Phoenicios notum sit, ex ipso veterum consen­su resultat, profanarum litterarum initium posterius esse vulgatis jam per 80 annos Mosaicis characteri­bus. Potuitque facile Cadmus apud vicinos Judaeis Phcenicios degens vulgata jam Mosaicorum librorum fama , istorum characteres cum immutatione quadam aő3

Next

/
Thumbnails
Contents