Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
47* Item ep. i. ad Cor. C. 36. ait: Voluit Do- minus, ut immortalem cognitionem gustaremus. Qui cum sit splendor Majestatis ejus, tanto major est Angelis: quanto excellentius nomen hare- ditavit. Ita quippe Scriptum est: Qui jacit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Hebr. i. 3. 7. Hisce epistolam S. Pauli ad he- braos Divinis accenset testimoniis. S. Clemens itaque, in exiguo etsi epistolarum suarum volumine, conplu- res tamen Deuterocanonicos Libros velut Divinos indicat , nempe Judith, Sapientiam, Ecclesiasticum, epistolas Jacobi et Pauli ad hebr. et Danielis C. i3. cum Estheris C. 14* Haec fidelis auditor Apostolorum. 48. In S. Barnabae epistola, quae etsi ipsius non esset, adminus pervetusta est, legimus: In Israe- lem dicit Propheta: Va anima eorum, qui pessimum Consilium inierunt adversus semetipsos dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis et injucundus est nobis. Posterior haec sententia est Sapientia C. 2. 12. prior Isaia C. 3. et tamen inquit: dicit Propheta, nempe uterque. Si autem Sapientia librum ut Propheticum veneratus est, certe Ecclesiasticum quoque ut non minoris auctoritatis allegavit, C. ig. praecipiens: Nec sint ad accipiendum exporrecta manus tua ? ad dandum vero clausa. Ecclesiastici 4. 36. 4g. S. Ignatius E. et M. ep. ad Phil. C. i0. hortatur : Cum potestis benefacere, nolite differre; quia Eleemosyna a morte liberat: Omnes vobis invicem subjecti estote, conversationem vestram irreprehensibilem habentes in gentibus. Prior sententia est Tobiae, C. 12. 9. altera Petri, 1. C. 2. \ci. suntque allegatas sine ullo auctoritatis discrimine, velut unum oraculum praeceptumque Divinum. Vid. i 11. 42. Sicut ergo primam S. Petri epistolam , ita To- biae quoque Librum , non dubitavit Divinitus inspiratum esse immediatus Apostolorum Auditor. őp. S. Hermas Similit. 8. C. 6. manifeste respexit verba epistolae S. Jacobi C. 2. 7. dicens: Nefandis verbis Dominum insectati, nomen ejus 26'