Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

53s. Vir Cl. föl. 126. ait: Characteres litte \ rarum , quibus Moses scripsit, e ruderibus anti­quitatis amplius erui nequeunt. Nec est necesse, ideo rudera effodere ; inspice hebraea Biblia , simul- que videbis characteres, quibus Moyses scripsit, solis forte quibusdam eorum apicibus demutatis e. g. ad conplendam lineam, ob ornatum etc. .At sicut Ungute, ita praesentium hebr. characterum rudes in­ventores tibi praesto sunt contendenti , diversos esse | a Mosaicis hodiernos hebr. characteres, horumque e forma id unum colligi, eos primum exhibuifie Rudem Delineationem earum rerum, quas nomi­na litterarum significant. 533. Verum haec rudis modernorum hebr, cha- ; racterum delineatio seu formatio estne facta ante vel pofi Moysem ? Si ante Moysem ; cur hic suos quinque libros exarasset populo suo characteribus aliis , quam ab isto inventis eique notissimis ? Si pofi Moysem ; quare hujus populus, qui libros ipsius constanter retinere ac volvere e legis suae praecepto debebat : et cui per Levitas iisdem continuo praele­gebantur et explanabantur, deinceps inchoasset ru­dem aliquam characterum delineationem < et hanc quo ausu substituisset sacris Mosaicis characteribus ? Hujusmodi commenta ne memoranda quidem essent, nisi eis viam quidam sibi pararent ad contendendum, cum audaci Mosaicorum characterum eliminatione ex ejus S. Libris et novorum substitutione, in Moysis Libros, simul illatas fuisse correctiones, additio­nesy mutilationes, verbo : textum ipsum cum cha­racterum mutatione haud leviter fuisse immutatum. Istud mox audiemus, ubi etiam caetera de Mosaico­rum characterum in hodiernum usque diem conser­vatione intelligemus. 6) De non admissis advertenter Mosaici textus aut characteris mutationibus. 534* Cl. Author fol- 149« ac deinceps saepius as­serit, quaepiam intrusa fuisse in Libros Moysis, prout, inquit, genealogia, qute Exodi C, 6. 14 — *5o

Next

/
Thumbnails
Contents