Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Apostolis Cceterisque thaumaturgis interpretibus fa­cta utique secundum usum loquendi hebraicum, si­mul de hoc quoque testimonium dicunt. Unde Con­cilii Trid. Decreto indirecte ac per illationem con- prehenditur unanimis Patrum consensus quoad usum loquendi hebraicum quoque. ői6. Incassum porro preetendit Vir Cl. ibidem, Concilii Trid. Decreto non feriri etiam eos, qui re­probant tefles facti, de quo agitur, ignaros: seu quod idem eß, Patres linguoe hebraice expertes, a dicendo teßimonio de usu loquendi hebraico ex­cludunt, et producunt teßes alios, — nempe dia­lectos, n. 5oq. Cur enim reprobant, excludunt Patres a testimonio de usu loquendi hebraico, nisi ut li­ceat ipsis hebraicas S. Litteras nulla habita Pa­trum ratione, adeoque etiam contra unanimem illorum consensum interpretari ? Hos vero ferit Trid. Decretum. Item: teflimonium de explanatio­ne per Christum , Apostolos et reliquos thaumatur- gos interpretes facta utique secundum hebraicum lo­quendi usum auctoris uniuscujusque S. Libri, est si­mul teßimonium de usu loquendi hebraico; quicun­que igitur ab hoc testimonio reprobat , excludit Patres , hoc ipso simul reprobat et excludit eos a priori quoque teßimonio dicendo; quod damnatur Decreto Concilii Trid. Illorum Patres reprobantium et excludentium numero manifeste temet inseruisti Vir Cl. dum paulo superius paucis solum , solum­que ex parte exceptis Patribus , de reliquis genera­liter pronunciasti: Tefles de usu loquendi hebraico efle nequeunt. 617. Amice! quo jure plurimos Patres exclude­res a praestando de V. T. Librorum sensu testimo­nio : eodem jure latinos Patres (uno alterove, qui grtecam linguam probe calluit, excepto) excluderes a praestando testimonio de novi T. Librorum sensu; sicque totum Apostolico-Catholicae Traditionis robur elideres atque eluderes. Item quocunque jure, Patres sub specioso illo titulo, quod non pofsint efle te­fles de usu loquendi hebraico (pariterque alii de a4/

Next

/
Thumbnails
Contents