Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

'fidei salutisque necessitatem admitterent , quos fun­damentales eo sensu nuncupant. At de his ipsis fun* damentalibus articulis decernendis multiplici adeo ra­tione inter se decertant, ut hoc ipso facto doceant, te sine fundamento commentos fuisse articulos, ipso­rum sensu fundamentales. — Denique etiam post novissimum illud lumen, quod orientalium dialecto­rum usui caeterisque interpretationis adminiculis af­fudissent laudati duumviri, tristi experientia conpe- rimus , novissimos interpretes, quo amplius glori­antur de interpretandi arte, et adminiculis luce do­natis: eo magis variare scindique sententiis. Sunt- que illis tenebres tantum per Lumen obortee. Quot capita Oriente plena, totidem sunt sententiae, at ple­rumque occiduae; aruspzx ridet aruspicem. Sol! tamen explanationi, ad salutem minime tutesy locum relinquitCl.Vir exclusis Apostolicae Traditionis testibus 5i4. Memoratis hucusque interpretationis arti­culis utuntur utique etiam orthodoxi interpretes, sed plenam fidei salutisque securitatem ab iis solis prae­stari posse nebant, ipsa quoque experientia ipsis ad- stipulante. n. 5i3— 4- Utuntur illis nequaquam ad in­novanda tradita fidei dogmata, verum potius ad de­fendendam et firmandam contra novaturientium as­sultus, illustrandamque Divino Apoßolicam Sacrorum V. T. Librorum explanationem. Christum namque et Apostolos consuevisse sacras V. T. Litteras ex­planare legimus l.uc. 4. i6* C. 24. 27. Act. 8. 35. C. i5. 21. C. 17. 2. et ii. C. 18. 28. etc. S. Pauli epistolae ad Rom. et hebr. praeprimis refertae sunt ejusmodi explanationibus. Idemque a thaumaturgis eo aevo , plerumque etiam linguarum dono instru­ctis fidelibus constanter factum fuisse discimus e 1. Cor.- 12. et 14. aliasque. Istius Divino-Apostolicae explanationis, a Christi Ecclesiis instar boni depositi cufioditce per Spiritum S. (2. Tim. 1. 14.) non alios habemus testes, quam continua serie succeden­tes Patres scriptoresque Ecclesiasticos , vehit tradi­tionis historicos, quorum sufficienti consensui fidem esse deferendam, omnigenae historiae, Logicae , ar­2*9

Next

/
Thumbnails
Contents