Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Apostolicis Traditionibus harumque testibus, per il­la sola interpretationis S. Litterarum adminicula , quae sola, tradit Vir Cl. quoque, suae suarumque Ec­clesiarum fidei symbola condere laborant. Nutant, mutant, figunt refiguntque dogmata: et continuo plu- res ac plures de suis symbolis articulos eliminant po­tius quam stabiliant; ut praeter paucissimos, quos fundamentales nuncupant, articulos, caeterorum re­vocationem in dubium, pernegationem, errorum de­nique colluviem generali tolerentia in unius S. Ec­clesiae quam sibi mente effingunt, sinum recipiant. Fereque de iis dicere licet, quod de vetere Roma dixit S. Leo M. Magnam sibi videbatur aftumsis- se religionem, quia nullam respuebat falsitatem. Serm. i. in Nat. Petri et Pauli. 5oq. Ibidem paragr. 70 — 3. multa perorat Vir Cl. de jactura linguas hebraicee, indeque nata S. Lit­teras interpretandi difficultate , atque concludit, ne­minem posse S. hebraeos Libros rite explanare, nisi probe perspectas sibi habeat dialectos, Chaldai­cam , Syriacam , Arabicam, /Ethyopicam, Sa­maritanam, et Thalmudicam. Sicut ergo de adae­quata tantarum cum hebraea lingua dialectorum no­titia vix ullus mortalium (nisi ut ALsopi rana infla­tus) certum se reputaturus est: pariter de genuina hebraearum S. Litterarum interpretatione nullam ha­bebit certitudinem. Ut igitur in S. Litteris rite inter­pretandis valeamus fidei salutisque certitudinem at­tingere , audiendae sunt Apostolicae de illis Traditio­nes , custoditae per Spiritum S. in domo Dei, quee e ft Ecclesia Dei vivi, Columna et Firmamentum Ver itatis. 1. Tim. 3. i5. 5io. Secundum Cl. Virum paragr. 71—2. ante Schultens et Michaelis, binos acatholicos Doctorea totus Christianus Orbis nequidem satis agnovit aut definivit adminicula et principia hermeneutics V'. F. propria; eoque minus porro assecutus est rectum V. T. sensum. Cum ergo secundum Cl. virum, etiam illa, quae sola, exclusis Apostoliéi boni Depositi testibus, admittit interpretationis adminicula-etprin-

Next

/
Thumbnails
Contents