Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
roquin sicut contra receptissimas Patrologite (omnis- que etiam historiae) leges foret , poscere ut singuli Patres de singulis dogmatibus meminerint: pariter non licet poscere , ut singuli Patres Scriptoresque Ecclesiastici e singulis deuterocanonicis libris testimonia allegarint. Alioquin qui vel unicum ex eis allegat , non potuit ullum ex eisdem Deuterocanonicis Libris rejicere eo titulo , quod non sit Ecclesiarum Canoni inscriptus. 43. Denique peritorum nullus est praemonendus, in allegatis per priscos S. Librorum sententiis, non esse quaerendas verborumtenus Vulgatae nostrae phrases, sed solum res; Graeci enim usi sunt Versioné 72 Interpretum, Latini vetere Vulgata, dicta Itala ; sed et quandoque praecise e memoria retulerunt S. Textus, ■V Cap. 4* Specimina Traditionis scuculo 1. et 2. §. I. S. Clemens Rom. usque ad £ Irenaum. 44* S. Clemens Rom. E. et M. in paucis suis «pistolis, quarum vindicias et veterum pro iis testimonia videre licet Gallandii t. 1. conplurium Deu- terocanonicorum Librorum sententiis, velut Divinitus inspiratis utitur; unde conjicere licet, quid de caeteris quoque senserit. Is phrasi legistis vel non legistis, qua Christus D. constanter designat Scru pturam Divinitus inspiratam (e.g. Matt. C. 12.3. C. iq. 4. C. 2t. 16. aliasque) ita ep, 2. de Virgin. C. i3. scripserat: Non legisti, et scis de presbyteris illis, in diebus Susannce, qui — surrexerunt contra beatam Susannam, ut corrumperent eam. — Et liberavit eam Deus e manibus Seniorum. Itaque Danielis Caput i3. genuinam Divini ipsius Libri partem censuit, veramque historiam et nequaquam fictionem. 45. Ibidemque subdit: Non enim recordati sunt dicti illius: Noli contemplari pulchritudinem alienam. Ecclesiastici Ai. 27. Et: Pulchri-