Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
aa9 doxus execratur) si circa fidei morumque doctrinam erronea fuisset 72 Interpretum versio. 498. Forsan tueri te voles exemplo S. Hieronymi, qui in suis ad novam suam ex hebrceo versionéin praefationibus quandoque acerbius declamare videtur contra 72 Interpretes. Verum is eisdem in praefationibus iterato praedicat Divinam authoritatem versionis prout ab illis factae, inque melioribus codicibus integre conservatae. Tota proin illa reprehensio ferit solam farraginem codicum passim eo aevo vulgatorum , et describentium incuria aut inscitia, vel etiam audacia multipliciter vitiatorum, E'ide successuram huic Dijfertationem de 72 Interpret, n. 17. 499. Sub fabellarum nomine indubie indicas diflinctas 72 Interpretum cellulas9 in quibus illi, sejuncti licet, attamen verborumtenus quoque consensissent in tota sua interpretatione. At cellularum fama inclinante soliim saeculo 2. per Ecclesiam propagari caepit S. Justino M. praecipuo promotore. Dogmatica vero 72 Interpretum puritas et auctoritas caepit credi ab Apostolis usque, a quibus Ecclesia* traditam acceperunt; adeoque longe ante nuncupatas a Cl. Viro Jabellas, et non ex his caepit illa credi. Estque ab Apofiolica hac fide prorsus discernenda recentior, postque vulgatam de difiinctis cellulis famam nata ex eis persuasio ista: quod thau- maturga prorsusque singulari inspiratione 72 Interpretes de verbo ad verbum in tota S. Librorum versioné consenserint, quamvis distinctis conclusi cellulis nequiverint secum conferre consilia. Hanc itaque de thaumaturga adeo inspiratione persuasionem illi soli fovere caeperunt integro pofi Apoßolos saeculo, qui vulgatae de cellulis famae assenserunt. At easdem alii prorsus rejecerunt : plerique firmum assensum non praebuerunt. Incassum itaque laboras, hanc posterius natam persuasionem non paucorum, confundere cum facta ab Apostolis traditione versionis illius , omniumque exinde Christianorum fide de dogmatica illius authoritate.