Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
dica soni diversitate. Fideliterne ergo refert maso- ra nominum sonum, flor ente adhuc hebraea lingua et Synagoga a S. Librorum autoribus usque constanter ac pie frequentatum? De hoc usu fidele ac tutum testimonium praestiterunt nobis simui florentes tunc 72 Interpretes cum Ecclesiastici versore , Apostoli item et Evangelistas; non potuerunt autem etsi fidelissime voluissent, nec praestiterunt fidum testimonium seri post illos Masorethae. 474* Quee a n. 469. usque intelleximus, edocent simul , quam praeposterum sit, seram nec usquequaque fidelem Masoretharum punctationem , inditumque vocabulis per eam sensum praeferre atque opponere Aposiolico-Catholicae fidei ac morum praedicationi, seu Traditioni, et auctoritati Vulgatae, ab Apostolorum aevo usque per totius Occidentis Ecclesias fideliter susceptae. Ac licet Vulgatam Hieronymus hebraeo textui quoad litteram magis conformaverit; eandem nihilominus quoad sensum semper conformem illi fuisse praecipue in rebus fidei ac morum , crebrius confessus est. 475. Ille contra laudatos S. Scriptores Versores- que, contra oYnnes S. Patres, et adversus cuncta Christiana ad Miinsterum usque saecula praesumtee innovationis ausus proniorem meretur veniam in Münstero primisque ipsius sequacibus; persuasi enim fuere, masorce puncta jam a Mo^ie, aut certe ab Esdra fuisse S. Libris inserta. Unde ipsorum innovatio sapere poterat quandam erga S. Scriptores illos venerationem. Verum postquam jam indubium est, puncta illa nonnisi seris post 71* Interpretes et Ec- clesiaflici versorem, — item post Apostolos et Evangelistas florentemque S. Patrum aciem saeculis fuisse hebraeis S. Libris adtexta , et quidem non modicum variante jam hebraeorum nominum sono; (n.4^9*) exinde adhuc pro masorethico nominum sono repudiare pronunciationem ac scriptionem Apostolorum et Evangelistarum, atque ab his institutae groecae , Romae autem caeteraque in Italia latinai liturgiáé, ac omnium denique Patrum et totius Ecclesiae idioát 5