Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

lijl cuerit Deo in sanandis segns repeiiendisque daemo­niis. Mihi satis est, ob talia, quibus paria in Libris certe Divinis legimus, neque pro meris parabolis habere audemus, ob talia , inquam, non posse li­brum Tobiae a Canone librorum Divinitus inspi­ratorum excludi, aut meris parabolis accenseri. 4^6. Quod objicit Cl. Vir in recitatis jam diffi­cultatibus, diabolum amore Sarcé captum trucidas­se 7. sponsos illius , id in Vulgata non legitur. At­que tametsi id secundum aliquos grcecos Codices opi­natus fuisset juvenis adhuc vulgique rumore dece­ptus Tobias; protinus C. 6. 16. edoctus fuit ab An­gelo, Sarae sponsos a daemonio necatos fuisse nequa­quam ob zelotypiam , sed ob ipsorum libidinem, Dei nutu sic mulctatam. 427. Mirandum est, quod dicat, percipi non pofié, Seni Tobice excrementa hirundinum in am­bos oculos simul incidisse. Cum utique oculi hu­mani sint sibi adeo vicini; ut si in extremitatem fron­tis inter supercilia Tobiae deciderunt e hirundinum nido excrementa , suapte in utrumque defluxerint oculum. Istaene sunt non parvi momenti difficul­tates , sicut et quae sequitur: 428. Dicit videlicet V. loco: Tobit et Sarra eodem tempore injufle arguuntur: eodem tempo­re exorant a Deo mortem: et eodem tempore ob­tinent per Angelum Raphaelem auxilium ; hcec tot simultanen non sapiunt hifioriam. Pariterne liceret dicere: Dum Christus D. in Purificatione Ge­nitricis suae prassentatus fuerat in Templo , (Luc. 2. 27 — 38.) Simeon senex venit in Templum : et pa­riter senex Anna Prophetissa ea ipsa hora super­venit: en duo simultanen, senectus et eadem ho­ra adventus ad Templum. Ipsa illa hora et ille et illa peculiari Divina illustratione donantur: simulque agnoscunt, präsentem Infantem esse Mefsiam: ea- demque ipsa hora et ille et illa incipiunt palam an- nunciare ac depraedicare praesentem adesse Messiam : en iterum plura simultanea ; num ergo tibi tot Si- multanea non sapiunt hifioriam ? Plura occurrunt

Next

/
Thumbnails
Contents