Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ieximus e Gracorum Patrum serie usque ad saeculi 4» occasum producta. Eandem venerationem deinceps quoque apud Graecos perennasse, pari deductione docere possemus, nisi superfluae prolixitatis taederet. n. 3^9. Illud tamen non leviter indicant tum quae obiter delibavimus e S. Joanne JDamasc. n. s?43—4* qui Classicus fuerat jugiter Graecarum Scholarum auctor, tum quae continuo dicturi sumus de Cyrilli Lucar perfidia , de qua sibi olim non modice applauserunt acatholici, sed extrema gaudii luctus occupavit. Prov. 14. i3. 379. Cyrillus Lucar in sua per Europaeas provincias peregrinatione haustos Calvinianorum errores et amicitiam occultans, eorum ope ab Alexandrino ad Constantinopolitanum Patriarchatum emersit. JVIox Cornelio, ordinum Belgii Faederati apud Constantino- pol. Aulam legato, A. i63i. istius favore ac largitate illectus, tradidit Fidei Confefsionem, a se Latino idiomate descriptam; ut minus posset inter Graecos vulgari a Belgii legato ; illa tamen in Belgio iteratis typis vulgata fuit velut Orientalis Ecclesia Confejsio, Calviniance assentiens. Lucar mox a Sede sua exui effectus, hanc Patroni sui acre opeque recepit. Sed eadem denuo A. i 638. vitaque privatus, maris pisces pascere coactus fuit, qui ingenuus hominum Piscator esse recusavit. Mae. 4. 19» 380. Ea in Confefsione post plura Apostolica dogmata callide detorta , scripserat de S. Libris: Hunc vero Canonicorum Librorum numerum esse credimus, quem Laodicensis Synodus pronunci- avit. (de hoc vid. n. 173 — 4-) -A* ii, quos apocryphos appellamus, hoc nomine propter ea insigniuntur , quod eandem a Spiritu S. auctoritatem et approbationem non acceperint, quam qui proprie ac citra controversiam pro Canonicis habentur ; quorum e numero sunt Pentateuchus, Hagiographa et Propheta, quos Laodicensis Synodus legendos ejfe jlatuit: veteris nempe Tefia- menti Libros 22. E novo vero inter opes npflras recensemus 4. Ev angeli fias ^ Acta Apoftolorumy