Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Litterarum Canonem; inquit enim L. 2. C. 3i» Non sine causa Canon Ecclesiafiicus conflitutus efi, ad quem certi Prophetarum et Apofiolorum Libri pertineant; quos omnino judicare non audeamus : et secundum quos de cceteris libris vel fidelium vel infidelium libere judicemus. His lucu- Jentissime testatur, A. 406. in Africa jam exstitisse defixum omnino S. Librorum Canonem , in quo non ulli dubii conprehensi fuere libri, sed solum certi Prophetarum et Apofiolorum Libri, seu certo Divini ; ut eos omnino judicare non audeamus, secundum illos autem omnes caeteros libros judicare debeamus. Non occurrit vero ullum Africae Concilium quam novennio prius, seu A. 397. Carthagine celebratum, ad quod potius sinerent historica monumenta referri constitutionem memorati Canonis. 345. Pauloque posterius scripserat L. 2. de Bapt. C. 3. Quis nesciat S. Scripturam tam Vzteris quam Novi Teflamenti Canonicam, certis terminis contineri, utique certis his, quos Ecclesiafii- co Canone confiitutos jam alias dixit. Inque epifi. ad Quintianum monet t Nolite in scandalum mittere Ecclesiam , legendo in populis Scripturas, quas Canon Ecclesiafiicus non recepit. — Memineris in Concilio infiitutum, quce sint Scripturae Canonic ce, quce in populo Dei legi debeant. Haec verba manifeste indicant ac referunt verba Canonis Africani; ut hunc praevie jam exstitisse, nullatenus possit ambigi. 346. Parum jam referret, quocunque demum ante A. 406. tempore, aut quocunque Africano in Concilio, editus fuisset Canon ille Canonicarum et Divinarum Scripturarum, quem singulari cum auctoritate crebro allegaverat S. Augustinus. Nihilominus ipsum quoque S. Augustini testimonium suadet, deferendum esse pluralitati fideique veterum codicum, Canonem illum Concilio Carthag. A. 397. tribuentium. Praecipui item Codices in Concilii hujus fronte referunt Consules Ccesarium et Atticum , qui consulatum adierunt A. 397. quo Sir idus P. decimum 153