Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

bros deuterocanonicos, non tamen ad auctorita­tem fidei confirmandam, vidimus in S. Hieronymo n. 272. De caetero Ruffinus quoque, út S. Hiero­nymus, non raro allegat Libros deuterocanonicos ut dogmaticos ac Divinos e privata convictione. 329. De Divina Librorum deuterocanonicorum auctoritate Traditionis Apostolic* flumen derivavi­mus usque ad saeculi 4* occasum; ex quo jam suapte liquef, quod mox amplius exhibituri sumus: quäm aequo jure, eodem aevo Concilium Carthaginense cum S. Augustino, tum S. Innocentius 1. P. moxque Concilium Rom. cunctos deuterocanonicos Utriusque Testamenti Libros, tamquam in suis Ecclesiis pri­sca fide Divinos , adeoque velut Canonicos a pri­sco sibi traditos declaraverint. In promptu utique nobis esset, e posterioribus etiam saeculis, conser­vatae ejusdem de Libris deuterocanonicis Traditionis testimonia accumulare, et quidem allatis longe plu­ra. Sublatis namque gentilibus Imperatoribus cum Licinio et Juliano Apostata, Ecclesiae persecutoribus, quo minus inpedita fuerat mutua Ecclesiarum com­munio : eo amplius per hanc crevit agnitio Aposto- licarum Traditionum in illis depositarum. Nihilo­minus supersedemus proferendis posteriorum sae­culorum testimoniis, siquidem cuivis Christianae men­ti non possunt non sufficientia videri, quae e pri­mitivis 4* ««culis retulimus *. et qui h*c spernere praesumit, minus audiet posteiiora.' Quaeve e poste­riore aevo oggeri solent, e dictis dicendisque facile dilui possunt. Cap. 7. Libri deuterocanonici in quibusdam Ecclesiis semperjuerunt Canonici adeoque pro* - tocanonici, 33o. Indubium est, deuterocanonicos N. T. Li­bros iis in Ecclesiis, quibus illos Apostoli aut eorum amanuenses vel tabellarii immediate tradiderunt , fuisse protocanonicos, seu ab Ecclesiae cunabulis usque Canonicos, n, 1» Non minus igitur etiam V. i 46

Next

/
Thumbnails
Contents