Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ritus et aqua et sangvis: et hi tres unum sunt: Legimus namque, hinc Arianos quosdam ita arguis­se: Atqui haec tria sunt diversae substantiae; itaque: etiam Pater et Filius et Spiritus sunt diversae sub­stantiae : atque sicut Spiritus, aqua et sanguis so- lummodo unum sunt in dando teflimonio in terra : ita etiam Pater , Filius et Spiritus S. solummodo , unum sunt in dando teflimonio in Coelo. Accedit, olim versum 7. in non paucis greeds codicibus de­fuisse- Hinc nihil mirum, plerosque Patres eum ver­sum potius dissimulasse quam allegasse contra Aria­nos. Merito autem S. Hieronymus citra omnem ter­giversationem versum 7. inseruit latince e graeco N. T. Emendationi, latinorum videlicet consentien­tium pluralitatem praeferens graecorum plerorum- que dissensioni, 3^6. Considerata ea codicum circa memoratum versum 7. dissensione, si genuinus non est versus: ille, non potuit in S. Joannis epistolam inseri citra sacrilegam fraudem. Si vero genuinus est; facile po­tuit e pluribus codicibus exmitti praecipiti describen­tium inadvertentia et transsultu. Dum enim in se­quenti linea, eadem occurrunt verba, quae in supe­riore ; descriptores persaepe ab una linea ad aliam desilire , in nobis inque aliis experimur. Christianae igitur modestiae humanitatisque sensus svadét, ut potius familiarem describentibus transsultum ac ex- missionem fuisse admissam censeamus , quam ut sa­crilegam intrusionem malamque facinus illud dissi­mulantium , imo versum ejusmodi etiam allegan­tium fidem, cum Erasmo vel suspicari praesuma­mus. Unde secundum axioma: Plus valet unum ar­gumentum positivum, quam centum negativa , plus valere debet isthic positivus multorum codicum Patrumque in versum 7. consensus, quam aliorum silentium } quod praecise est negativum argumentum« 327. Certa item est criticis regula : siquid in priscis quibusdam codicibus desideratur, adest autem in aliis; istos censendos esse genuinos, ni»i factae insertionis studium , vel occasio , aut sufficiens de­nique 144

Next

/
Thumbnails
Contents