Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
quoadusque veniret Propheta et responderet de eis, i. Mach. 4-46. Venit Propheta, perque suos Apostolos respondit, Libros illos Divinae auctoritatis esse: prout indicavimus n. 14- et perhibuimus a n. 44• usque. 289. Missis vetustorum Mss. Codicum correctoribus audiamus , quae S. Hieronymus Prcefat. in Jerem. dicit miranda potius quam imitanda : Librum autem Baruch, notarii ejus, qui apud hebrceos nec Legitur nec habetur, praetermisimus, (vertere in latinum) pro his omnibus maledicta ab cernulis prceßolantes. Ista praestolatus est; cum nec ipse, nec sui aemuli ignorarent, Librum Baruch per priora Christiana saecula continuo ut Propheticum Librum fuisse allegatum et in quibusdam Ecclesiis n. 165. i85. expresse eiiam in Canone nominatum, in aliis vero sub nomine Jeremiae conprehensum fuisse. n. Ó2. etc. 2qo. Neque ad omnes hebreeos extendenda sunt illa ipsius verba: Baruch — apud hebrceos nec legitur, nec habetur. Nullam enim vel suspicari licet rationem, ob quam Auctor Conflit, vulgo Apo- flolicarum L. 5. C. 20. scripsisset, si apud nullos omnino Judaeos conperisset fieri istud: Nunc quoque decima mensis Gorpicei die (Festo Expiationis in Septembri) Judaei congregati, Lamentationes Jeremice legunt — et Baruchum, in quo scriptum e fi: Hic eft Deus nofler , et non ceflimabi- tur alius ad eum etc. C. 3. v. 36 — 8. Pariter ergo haudquaquam de omnibus hebraeis intelligi queunt, quae S. Hieronymus Prologo in Com. Jer. profert hisce: Libellum autem Baruch, qui vulgo'editio- ni 70 copulatur, nec habetur apud hebrceos, et pseudigraphon epiflolam Jeremice nequaquam censui differendam. Epistolam hanc conplectitur Libri Baruch Caput 6. cum quo a Judaeis, adminus helle- nistis conservata est in usus Ecclesiae Christi D. quae Librum Baruch utique a Judaeis accepit. 2C)i. Permirum quidem est , Baruchi Librum non fuisse Divinis Scripturis accensitum per Esdram 125 i