Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

121 sí8o. E dictis ingenuus quisque assequitur, Li­brum Judith et veram continere historiam, memo­riali quoque festiva erga Deum gratitudine celebra­tam , et insigni apud Judaeos in existimatione fuisse; ut nihil vetuerit scribere S. Hieronymum: Apud Ju- dceos Liber Judith inter hagiographa legitur—■ et inter hißorias conputatur etsi non Canonicas. Additque ibidem : Sed quia hunc Librum Syno­dus Niccena in numero Sanctarum Scripturarum legitur conputajfe, adquievi pofiulationi veflrce, imo exactioni ; exactioni scilicet, ut Librum Judith quoque verteret in latinum velut e Synodi sententia Sanctam Scripturam. Exigebant istud a S. Hiero­nymo bini Episcopi, Chromatius Aquilejee (n.ioq.) et Heliodorus Altini. Allata nihilominus in sententia minime tradit Hieronymus, Libium Judith fuisse a Concilio Nie. in Canonem relatum; unde e verbis illius perperam arguebant nonnulli, S. Librorum Ca­nonem a Nic?eno Concilio fuisse editum; hunc enim nequaquam ignorasset S, Athanasius; patet autem ignorasse e n. i65 —6. Verum e S. Hieronymi ver­bis unice licet colligere, aliquid e Libro Judith ve­lut S. Scripturae testimonium , fuisse in Concilio al­legatum : prout a Patribus allegari suevisse, satis au­divimus. Allegationem nihilominus in Concilio fa­ctam nullus adhuc proferre valuit, eoque minus re­futare; siquidem vix Canones ejus Concilii integros, minime vero Acta illius possidemus intacta ac plena. 281. Parum dissimili ratione, ac de Libro Ju­dith , disserit S. Hieronymus etiam de Libro To- bice, Prcefat. ad eundem dicens: Exigitis etiam, ut Librum Chaldceo sermone descriptum, ad la­tinum stilum traham , Librum utique Tobicc, quem hebreei ex Catologo Divinarum Scriptura­rum secantes , his quee Hagiographa memorant, manciparunt. Denuo isthic subtrudunt nonnulli: his, quee Apocrypha memorant, manciparunt. At diserte contradicit Origenes ep. ad Africanum n. i3. scribens : Oportebat scire, hebreeos Tobia non uti, neque Judith: nec enim hos libros etiam

Next

/
Thumbnails
Contents