Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

corruptus Spiritus eft in omnibus. Sap. 12. 1. (in grseco) Et ipse Spiritus teftimonium reddit spiri­tui noftro. Rom. 8. 16. Et in alio loco : Nemo seit ea, quee in homine sunt, nisi Spiritus ho­minis, qui eft in eo. 1. Cor. 2. 11. Et in Danie­le: Benedicite Spiritus et animae juftorum Domi­no. Dan. 3. 86. Isthic ad firmandam Ecclesiafli- corum dogmatum auctoritatem pari ratione alle­gat Paulum et Sapientiam et Danielis versum, qui deest in hebraeo et apud Acatholicos. Etiam in Dial, con. Pelag. L. 2. n. 3o. Danieli adtribuit verba C. 3. 2:9. ista: Peccavimus, inique egimus, injufte gef simus, et recefsimus a mandatis tuis et ju- jlitiis tuis. Heecque dogmatice adducit contra ftoi- cam Pelagianorum inpeccantiam. Cur non igitur acatholici cum S. Hier, genuinum esse agnoscunt totum Danielis caput 3. 267. Demum ep. 118. ad Julianum scripserat: Divina Scriptura loquitur: Musica in luctu, in- tempeftiva narratio. Hoc Divina Scriptura loqui­tur Ecclesiastici C. 22. 6. Tum Com. in Eccle. C. 9. ait: Dato nobis itaque praecepto, quod dicit: De- siderafti Sapientiam ; serva mandata, et Domi­nus miniftrabit tibi eam. Eccli. 1. 33. (in graeco) Servemus mandata: et panem et vinum spiritua­lia invenire poterimus. Prout has promissiones so­lum Deum praestare, ita praeceptum illud a Deo per Ecclesiafticum fuisse datum haud dubitaverat S. Hieronymus; ideoque Ecclesiafticum nuncupa­verat Divinam Scripturam , iit paulisper audivi­mus. Ab hoc denique Salomonis sententias fuisse di­gestas censuit dicens: Siquidem et alibi Salomon ait: Qui ftatuet laqueum, capietur ab illo Eccli. 27. 29. Ex allatis a n. 261. speciminibus liquet, S. Hieronvmum deuterocanonicos quoque V. T. Libros velut Divines auctoritatis Libros veneratum fuis­se, inque ipsum peccare hos, qui contra allata ejus­dem testimonia quasdam ipsius detorquent sententias. Istas eseteroquin prius exaravit quam pier asque e paulisper recitatis; quibus porro correxisset priorem ii4

Next

/
Thumbnails
Contents