Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

112 cui tamen placet hunc Librum recipere. Et in C. i. Aggasi: Siquis tamen Librum vult accipere mulieris. Verumtamen ep. ad Principiam scripsit: Ruth, Eflher et Judith tanta gloria sunt , ut Sacris Voluminibus nomina dederint. Ubi Sa­cris Voluminibus accenset Librum Judith aeque ac Esther et Ruth. Tum ep. 6g. ad Salvinam scripse­rat de Judith et Anna: Altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncavit (Judith Holophernem) altera Salvatorem Mundi prima suscepit, Hiero­solymis in Purificatione. Luc. 2. 06. Ubi binas has historias, vehit Divinas celebrat. 262. Comment, in Eccle. C. 8. dicit: Hujus itaque (Regis Christi) cuftodienda sunt praecepta : hujus voluntas patranda; et hoc efi, quod inTo- biae Libro scribitur: Myflerium Regis absconde­re, bonum efl. Hic velut Divinae voluntatis prce- ceptum allegat Tobies C. 12. v. 7. Et Preef. in Com. L. Jonce ait: Liber quoque Tobiae licet non ha­beatur in Canone, tamen quia usurpatur ab Ec- clesiaflicis Viris (ab his ut Divinum usurpari vidi­mus) tale quid memorat, nempe urbis Ninive ever­sionem C. 14. quam a Tobia veracissime fuisse prae­dictam , illic probat , certus de Prophetica Libii auctoritate. 263. Com. in Isaiam C. 64. Estheri adtribuit verba, quae in ejus nominis Libro C. 14» v. 16. le- guntur: Tu scis necefsitatem, quoniam detejlor signum superbiae meae, etc. non dubitans, ista ge­nuinam esse Libri Esther partem. Tum in C. 65. Isaiae : Eflher loquitur ad Dominum : Ne tradas haereditatem tuam his, qui non sunt. Esther C. 14. ii. Expresse quoque Divinis Scripturis accen­set eadem Estlieris verba, Com. in Ezech. C. 26. dicens: Sed quod, qui Deo non vivit, in Scriptu­ris Sanctis dicatur non subsiflere ; unde et Eflher contra idola loquens: Ne tradas, inquit, Sce-> ptrum tuum his, qui non sunt. Cur ergo in his non deferunt acatholici S. Hieronymo, ubi e sua prae­cise decernit sententia ? 264. Idem

Next

/
Thumbnails
Contents