Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
darum subftantiam. Sic vocat Scriptura fidem ad Hebrazos C. n. i. Et Opusc. 2. n. 92. inquit: Eß fides ex auditu secundum ApofloLum, et efi fides, rerum sperandarum subfiantia. Rom. 10. 17. et hebr. 11. 1. Ubi utramque sententiam eidem Apo- stolo assignat, non dubitans genuinam S. Pauli epistolam esse ad h^brceos scriptam, non vero S, Lu- cce vel Clementis , etc. n. 82. 253. Scripserat item Opusc. 3. n. 5. Jacobus ApofloLus hujusmodi divitibus inquit: Agite nunc divites, plorate ululantes ob miserias veflras, quce obvenient vobis. Jacobi C. 5. 1. Et Opusc. 4. resp. 2. reposuit: Arguit nos Scriptura Divina, dum ait: Sicut canis reversus ad vomitum suum. Hoc Scriptura Divina ait 2. Petri 2. 21. — Ait Scriptura: Sic loquimini, sic facite, sicut per legem libertatis incipientes judicari. Jac. 2. i3. Et iterum S. Petrus: Miniflrate in fide veftra virtutem. 2. Petri 1. 5. Et cum sequentia dixijfet, subdit v. 5. Cui enim non prceflo sunt haec, cce- cus efi, manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. His epistolam Jacobi et alteram Petri manifeste Divinis asserit Scripturis. 254« E conpluribus, quée Gennadius recenset, Tichonii Afri operibus solum superest opusculum de 7 regulis : atque vel in hoc solo omnes prope deuterocanonici Libri dogmatice allegantur. Unde manifeste relucet, Donatifias eosdem Libros ut Divinitus inspiratos respexisse , quos séecuío 4* Afri orthodoxi cum S. Augustino sunt venerati et nos cum isto: prout n. 346. audituri sumus. Tichonii 7. regulis, velut quibusdam clavibus, Divinarum Scripturarum aperiri occulta, asserit S. Augustinus L. 3. de Doctr. Chriflian. C. 3o. Laudat Ticho- nium, quod Donatistarum ora multis et magnis et manifefiis S. Scripturarum testimoniis oppilaret; reprehendit autem, quia eos non omni ex parte relinquere voluit. L. i. con. epist. Parmenionis C. 1. et cit. L. 3. de Doctr. Christiana. io8