Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

toS nequaquam fabulam, Danielis Libro assutam: prout ajunt heterodoxi. Conplura adhuc de singulis Deute- rocan. Libris testimonia ex eo referre supervacaneum foret. 24°* Vane proin obtenditur e S. Epiphanii L. de Mensura et Ponderibus, quod de Hebraeorum Canonicis Libris, prout per 72 Interpretes versis (de his enim illic agit) n. 4* dicat: Ita duo et 20. Libri pro litterarum hebraicarum numero cen­sentur; (nempe a Judaeis) quod enim ad duos il­los adtinet, qui versibus diftincti sunt, Salomo­nis videlicet Sapientiam, quot Panaretus inscri­bitur , et Jesu Filii Sirach Librum, 3esu nepo­tis, qui Sapientiae Librum hebraice scripsit, quem nepos ejus Jesus gr aece reddidit; tametsi utiles ac fructuosi illi sint, in Scripturarum numerum nequaquam referri solent: nec in Teflamenti Ar­ca collocati sunt. Utique apud Judaeos, dicit, Li­bros istos non esse in Arca Tefiamenti collocatos; itaque apud eosdem , inquit, in Scripturarum, Ca­nonicarum scilicet , numerum nequaquam referri solere. Hac tamen phrasi satis indicat, apud Judaeos quoque exstitisse illos Libros, Sap. et Ecclesiaßici, etsi non in Arca Teßamenti, inque Canone, at­tamen in singulari existimatione. Imo vocabulum : solent, supponit potius quam vetet, Libros illos ab aliquibus adminus Judaeis, praecipue hellenistis, in Scripturarum numerum relatos fuijfe; etsi pas­sim non solerent referri. 241. Ipse vero S. Epiphanius, dogmaticae uti­litatis y ipsiusque 5. Spiritus Vaticinia professus est Libros Sapientiae et Ecclesiaßici ; n. 236 — 7. etsi in suae Ecclesiae Canonem eos vix retulisse, col­ligi possit e relato paulo superius n. 4. et e Confu­tat. Ö. haer. 76. At eo amplius firmatur, quod hac in disceptatione est praecipuum : S, Patres nimirum professos fuisse Divinam Librorum deuterocanonico- rum auctoritatem , olim tamen Graecos Ecclesiarum suarum Canoni non inseruisse; ne fors ampliorem praeberent occasionem aversioni Judaeorum haeretico-

Next

/
Thumbnails
Contents