Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

II titiarum ae Traditionum. Hinc etiam factum fuisse, ut ab ipsis quoque Apostolis exaratae quaepiam epi­stolae , n. 4* nonnisi serius ab omnibus Ecclesiis ut tales agnoscerentur, certum est non solum omni­bus Catholicis, sed plerisque etiam heterodoxis. 13. Proin quum omnibus eruditis certum sit, deu- terocanonieo8 V. T. Libros nequaquam apud omnes omnino Judaeos ea fuisse in existimatione, ut eos sibi conpararent; verum apud solos plerumque helleni- stasCodic. greeds utentes fuisse in usu; quid mirum: si istis, Apostolica prasdicatione conversis, tradita per Apostolos eorumdem Librorum velut Divinitus inspiratorum notitia, sero nimis inter persecutionum procellas propagata fuerat ad ceteras quoque Ecclesias? 14. Nulli autem ingenuo dubium esse potest : Librorum illorum possessores Judaeos, postquam per Apostolos conversi sunt , de eorundem Librorum suspensa alioquin inter Judaeos auctoritate n. 10. consuluisse Apostolos, eoque certius; quod isti Ju­daeos e suis S. Codicibus convincere ac erudire soliti fuerint. Ac singulari alioqui necessitate spectabat ad munus Apostolorum , designare conversis Judaeis : quosnam e Libris suis?, praecipue post Prophetarum aevum vulgatis, n. 10. tamquam Divinitus inspira­tos revereri oporteat. Quid vero Judaei illi ab Apo­stolis didicerint, satis liquet ex eo, quod pleraeque Apostolicae Ecclesiae, atque ab his propagatae, Li­bros illos ut Divinitus inspiratos reveritae fuerint : prout mox luculenter exhibituri sumus, n. 44 —3s»q. 15. Istud autem eo minus facturae fuissent Eccle­siae illae, nisi id ab Apostolis accepissent: quo cer­tius noverant, tali suo facto magis irritandos, atque a fide alienandos esse Judecos. Unde quo magis ne­glecti fuerant Libri illi a conpluribus Judaeis, (hebrai- santibus) eo certius est, illos inter conversos Judaeos nonnisi ex Apostolorum institutione ad tantum emer­sisse existimationis gradum; ut tamquam Divinitus inspirati non solum retinerentur; sed et multiplica­tis in dies exemplaribus, per universas sensim pro­pagarentur Ecclesias.

Next

/
Thumbnails
Contents