Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

lis, et haereditatibus. Can. 3. Caus. 16. Qu. 4. Delictum personae in damnum Ecclesiae non est convertendum. Can. 3. Caus. 16. Qu. 6. Cognovimus, quod si quis ex familia culpam fecerit Ecclesiae non in ipsum, sed in ejus sub­stantiam vindicatur. Can. 4. Caus. 16. Qu. 6. Per laicos nullo modo quilibet Clericus, vel Pres­byter obtineat Ecclesiam, nec gratis, nec pretio. Can. 20. Caus. 16. Qu. 7. Laicis quamvis religiosis, nulládé Ecclesiasti­cis facultatibus aliquid disponendi legitur at­tributa facultas. Can. 24. Caus. 16. Qu. 7. Ecclesiam convenit dedicari collata primitus do­natione solenni, sciturus sine dubio praeter processionis aditum nihil ibidem se proprii iuris habiturum. Can. 26. Caus. 16. Qu. 7. Si vero Ecclesiarum fundatores ad inopiam ver­gere coeperint, ab iisdem Ecclesiis tempora­lis vitae suffragia percipiant. Can. 29. Caus. 16. Qu. 7. Filiis, vel nepotibus, ac honestioribus proping- vis eius, qui construxit Ecclesiam vel dita­vit, licitum sit hane bonae intentionis habere solcrtiam, ut si Sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defrau­dare, aut commonitionis honestae conven­tione compescant, aut Episcopo, vel judici corrigenda denuncient. — Ipsis tamen haere­dibus in eisdem rebus non liceat quasi iuris ' proprii potestatem praeferre , non rapinam, non fraudem ingerere* etc. Can. 31. Caus. 16. Qu. 7. ( 54 )

Next

/
Thumbnails
Contents