Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Nemini (praeterquam de crimine laesae majesta­tis) de se confesso credi potest, super crimen alienum, quoniam ejus atque omnis rei profes­sio periculosa est, et admitti adversus quem­libet non debet. Can. 5 Caus. 15. Qti. 3. Caeteris diebus (praeter diem Dominicum) con­venientibus personis, illa, quae jiisfa sunt, habent licentiam iudicandi (Episcopus, Presby­ter, Clerici) excepto criminali. Can. 1. Caus. 15. Qu. 4. Nullus Episcopus, vel infra positus, die Domini­co causas iudicare praesumat. Can. 3. Caus. 15. Qu. 1. Quodsi nec sponte confiteretur, nec accusatores, et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama crebuerit, non publico examine , sed coram te — secreto iuramento se purificet; Can. I. Caus. 15. Qu. 5. Confess-o in talibus non compulsa, sed sponta­nea fieri debet. Omnis enim confessio, quae fit ex necessitate, fides non est. Confes­sio ergo in talibus non extorqueri debet, sed potius sponte profiteri. Pessimum enim est de suspicione, aut extorta confessione quem­piam iudicare. Can. 1. Caus. 15. Qu 6. Si quid de quocunque Clerico ad aures tuas pervenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita, sed diligenter est veritas perscrutanda, et tunc canonica districtio cul­pam feriat delinquentis. Can. 2 Caus. 15 Qu. 7. Episcopus nullius causam audiat absque prae­sentia suorum Clericorum, alioquin irrita erit Sententia Episcopi, nisi praesentia Cle­ricorum confirmetur. Can. 6. Caus. 15. Qu. 7; 4 C 49 )

Next

/
Thumbnails
Contents