Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
V LECTORI BENEVOLO. Quae potissimum ratio ad vulgandum hocce Compendium Corporis Juris Canonici me impulerit, et quid in Compendio praesenti prae oculis habuerim mox in exordio paucis declaratum eo. — Ut opus hoc publici juris facerem impulit me ingens ex notitia Juris Canonici in omne aevum dimanans utilitas. Nemo est qui ignoraret jam a multis retro saeculis Juris Canonici scientiam, quae populis per orbem diffusis, totidem fere ingeniorum, quot locorum varietate dissimillimis quietam vivendi normam instillat, a viris insigni eruditione claris, et arcana Societatum penitus rimantibus, summo in pretio habitam esse, cum influxum eius haud vulgarem in Societatis Ecclesiasticae vigorem, et securitatem conservandam ex asse noverint. — Et absque dubio si membrorum Societatis Eccle-