Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Dominus non vult effundi opes, sed dispensari. Can. 15. Dist. 86. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servetur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet, cum paupere partiatur. Can. 19. Dist. 86. Si quid de quocunque Clerico ad aures tuas pervenerit, quod iuste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita ; sed praesentibussenioribus Ecclesiae tuae diligenter est veritas perquirenda. Can. ‘23. Dist. 86. Non licet Episcopo manibus suis aliquem caedere, hoc enim alienum a Sacerdote esse debet. Can. 25. Dist. 86. Nullum Clericum negotiis secularibus se miscere , rusi propter curam pupillorum , ac viduarum, aut si forte Episcopus civitatis, Ecclesiasticarum rerum solicitudinem habere praecipiat. Can. 1. Dist. 88. Episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed lectioni , et orationi, verbi Dei praedicationi tantummodo vacet. Can. 6. Dist. 88. Episcopus gubernationem viduarum, et pupillorum, ac peregrinorum non per se ipsum , sed per Archipresbyterum , aut per Diaconum agat. Can. 7. Dist. 88. Presbyter mane matutinali officio expleto pensum suae servitutis canendo primam , tertiam , sextam , nonamque persolvat. — Deinde peractis horis, si voluerit, ad opus rurale exeat. — Septenarius Sacratus numerus a nobis implebitur , si matutinae, primae , tertiae, sextae , nonae, vesperae completoriique tempore noC 30 )