Hittudományi Folyóirat 22. (1911)

Hörl Gyula S. J.: »Az ember tragédiájának« filozófiája és theológiája

totum tempus, sicut in praesentia ; et videt omnia ut in seipsis sunt ... Angelicus autem intellectus et quilibet intel- lectus creatus deficit ab aeternitate divina ; unde non potest ab aliquo intellectu creato cognosci futurum, ut est in suo esse.« Még kevésbbé képes az angyal vagy ördög önmagától megismerni a szívnek minden gondolatját s az akaratnak összes ténykedéseit. Ezt tárgyalja sz. Tamás a következő fejezetben (art. 4.): »Cogitatio cordis dupliciter potest cognosci. Uno modo in suo effectu ; et sic non solum ab Angelo, sed etiam ab homine cognosci potest, et tanto subtilius, quanto effectus huius- modi fuerit magis occultus. Cognoscitur enim cogitatio inter- dum non solum per actum exteriorem, sed etiam per immutatio- nem ; et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt, et multo magis Angeli vel etiam dae- mones, quanto subtilius huiusmodi immutationes occultas corporales perpendunt. Unde Augustinus 1 dicit, quod ali- quando hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam in corpore exprimuntur ex animo, tota facilitate perdiscunt. Alio modo possunt cognosci cogitationes, prout sunt in intellectu, et affectiones, prout sunt in voluntate ; et sic solus Deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est, quia voluntas rationalis creaturae soli Deo subiacet, et ipse solus in eam operari potest, qui est principale eius obiectum, ut ultimus finis ... Et ideo ea, quae ex voluntate sola dependent, vel quae in volun- täte sola sunt, soli Deo sunt nota. Manifestum est autem, quod ex sola voluntate dependet, quod aliquis actu aliqua consideret ; quia cum aliquis habet habitum scientiae, vel species intelligibiles in eo existentes, utitur eis, cum vult. Et ideo dicit Apostolus,1 2 quod quae sunt hominis, nemo novit, nisi spiritus hominis, qui in ipso est.« »AZ EMBER TRAGÉDIÁJÁNAK« FILOZÓFIÁJA ÉS THEOLÓGIÁJA. 189 1 Lib. de divin. daem. c. 5. 2 I. Cor. 2, 11.

Next

/
Thumbnails
Contents