Hittudományi Folyóirat 21. (1910)

A római biblia bizottság újabb döntései

€16 VEGYESEK, Sacrae dato die 18. Novembris anno 1907. eiusque Apostolicis Litteris Vineae electae, datis die 7. Maii anno 1909, quibus edicitur »universos omnes conscientiae obstringi officio sen- tentiis Pontificalis Consilii de re Biblica, ad doctrinam perti- nentibus, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac decretis Sacrarum Congregationum a Pontifice probatis, se subiiciendi : nec posse notam tum detrectatae obedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi quotquot verbis scriptisque sententias has tales impugnent;« quare spondeo me »principia et decreta per Sedem Apostolicam et pontificiam Biblicam Commis- sionem- edita vel edenda« uti »supremam studiorum normam et regulam« fideliter, integre sincereque servaturum, nec unquam me sive in docendo sive quomodolibet verbis scrip- tisque eadem esse impugnaturum. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia.« A RÓMAI BIBLIAI BIZOTTSÁG ÚJABB DÖNTÉSEI. I. Utrum appellationes Psalmi David, Hymni David, Liber ,psalmorum David, Psalterium Davidicum, in antiquis collectionibus et in Conciliis ipsis usurpatae ad designandum Veteris Testamenti Librum CL psalmorum ; sicut etiam plu- rium Patrum et Doctorum sententia, qui tenuerunt omnes prorsus Psalterii psalmos uni David esse adscribendos, tan- tam vim habeant, ut Psalterii totius unicus auctor David haberi debeat ? Resp. Negative. II. Utrum ex concordantia textus hebraici cum graeco textu alexandrino aliisque vetustis versionibus argui iure possit, titulos psalmorum hebraico textui praefixos antiquio- res esse versioné sic dicta LXX virorum ; ac proinde si non directe ab auctoribus ipsis psalmorum, a vetusta saltem iudaica traditione derivasse ?

Next

/
Thumbnails
Contents