Hittudományi Folyóirat 20. (1909)

Dr. Rusznák Miklós: A görög egyház böjti fegyelme

664 DR. HÚSZNAK MIKLÓS. morialem consuetudinem Dioecesis Nostrae universali legi derogari non posse, sed opus esse, ut dicta consuetudo libertati favens aut totaliter abrogetur lexque ad plenum pristinum vigorem suum revehatur, aut ope impetrandae Apostolicae dispensationis legalisetur. Quia vero cognitum habeam strictam Ecclesiae Őrien- talis de qualiter observandis jejuniis disciplinam, latasqUe in hoc merito leges SS. Patrum nostrorum in Dioecesi Nostra non tantum quoad fideles superius indicatos, sed etiam relate ad ipsos Curatos ad pristinum vigorem aegre tantum et difficillime revehi posse, nam ipsi quoque Curati a lacti- ciniis omnibus ieiuniorum diebus quam molestissime abstinere valerent, et nullatenus est consultum, ut fidelibus imponatur onus, quo Curati, fidelibus suis exemplo praeire obligati, sustinendo haud sunt ; quia porro evenire posset, ut expe- tendam Apostolicae dispensationis gratiam ipsi repudiarent, qui legem Ecclesiae graecae de ieiuniis maxime vilipendunt, ut item in casu elargitae Apostolicae dispensationis tales ieiunia strenuissime propugnarent, qui ipsi non ieiunant, ideo Dii. Vestras, unum et singulum Curatum Districtus paterne hortor et provoco, ut sepositis omnibus sinistris rei interpretationibus et inde oriri queuntibus dissensionibus, rem ita sicut est conscientiose et e solo respectu promo- vendae salutis propriae ac fidelium nostrorum perpendere, scrutari ac integerrime scripto mandare, scriptam singuli Curati relationem iuxta puncta inferius notata breviter exarandam in Congregatione mox futura perlegere, e per- lectis relationibus districtualis Cleri consultum facere et consultum Protocollo Congregationis inserendum cum rela- tionibus S. Curionum mihi exhibere velint. In relatione singuli Curati sequentia exponenda erunt : 1. In Parochia matre quomodo observatur lex ieiunii ? In specie Curatus, Cantor-Docens, fidelesque honoratiores et plebeji. a) abstinent ne a lacticiniis et carnibus omni et singula die ieiuniorum ; b) vescuntur ne lacticiniis feria quarta et sexta hebdo­

Next

/
Thumbnails
Contents