Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

446 DR. ADALBERTUS BREZNAY. proximum remotum. Consectaria. Privatio absoluta. Itelativa. Summum malum. Quid optimum bonum ? Quid infidelitas ? Suarez. Definitio. appellant enim privationem — carentiam rectitudinis debitae, ad quam requirunt debitum 'proximum«-1 A debito enim proximo seu »hic et nunc«, distingvitur debitum remotum seu in genere idest in synteresi, v. g. quum quis die vetito, hanc circumstantiam ignorans, vult carnes comedere, eius voluntas utique caret quidem rectitudine debita, sed quoniam tantum in debito remoto, ideo actus eius est in privatione mere negativa et non privativa, et ideo non est peccatum formale. Ex totali rectitudinis carentia seu ex totali aversione a Deo, quae in peccato mortali obtinet, consequitur, cur pec- catum mortale sit aptum, quod hominem a beatitudine seu fine ultimo obtinendo totaliter seu penitus et absolute excludat, quum e contra peccati venialis privatio, cum non sit totalis et absoluta aversio a Deo, bene potest componi cum bono meriti condigni ad aeternam salutem. In totali ratione privationis in peccato mortali contentae habetur simul ratio, cur et quo sensu peccatum mortale summum creaturae rationalis malum dici et haberi possit atque debeat. Summum malum nimirum absolute est privatio beatitudinis, seu carentia boni optimi; summum malum relative vero est peccatum mortale, inquantum amissionem beatitudinis de condigno ut aiunt meretur et inducit. Infidelitas. 12. De natura et ratione infidelitatis intima, fortassis etiam ideo, quia D. Thomas de ea definitionem non reliquit, iam laboriosior est quaestio. Franciscus Suarez,1 2 ad quae- stionem »in quo differat, vel quid addat peccatum infidelitatis supra illum defectum fidei, qui in homine fideli esse potest ?« — respondet: »Ad quod igitur breviter respondeo, de ratione infidelitatis esse, ut sit (sc. infidelitas) peccatum ita fidei contrarium, ut omnino fidem infusam ab homine ex natura sua 1 Joan. Card, de Lugo, in Tractatu de virtute fidei div. Dispp. sehol, et moralium ed. nov. Paris, 1868. T. 1. p. 658. n. 4. 2 Opp. ed. nov. Paris, 1872. T. 12. Disp. 16. sect. 1. n. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents