Hittudományi Folyóirat 18. (1907)
Rendelet az eljegyzésekről és a házasságról
ac licite iniri potest emisso a sponsis formali consensu coram duobus testibus. IX. — § 1. Celebrato matrimonio, parochus, vel qui eius vices gerit, statim describat in libro matrimoniorum nomina coniugum ac testium, locum et diem celebrati matri- monii, atque alia, iuxta modum in libris ritualibus vel a proprio Ordinario praescriptum ; idque licet alius sacerdos vel a se vel ab Ordinario delegatus matrimonio adstiterit. § 2. Praeterea parochus in libro quoque baptizatorum adnotet, coniugem tali die in sua parochia matrimonium contraxisse. Quod si coniux alibi baptizatus fuerit, matri- monii parochus notitiam initi contractus ab parochum baptismi sive per se, sive per curiam episcopalem transmit- tat, ut matrimonium in baptismi librum referatur. § 3. Quoties matrimonium ad normam n. VII. aut VIII. contrahitur, sacerdos in priori casu, testes in altero, tenentur in solidum cum contrahentibus curare, ut initum coniugium in praescriptis libris quam primum adnotetur. X. — Parochi qui hae hactenus praescripta viola- verint, ab Ordinariis pro modo et gravitate culpae puniantur. Et insuper si alicuius matrimonio adstiterint contra prae- scriptum § 2 et 3 num. V, emolumenta stolae sua ne faciant, sed proprio contrahentium parocho remittant. XI. — § 1. Statutis superius legibus tenentur omnes in catholica Ecclesia baptizati et ad eam ex haeresi aut schismate conversi (licet sive hi, sive illi ab eadem postea defecerint), quoties inter se sponsalia vel matrimonium ineant. § 2. Vigent quoque pro iisdem de quibus supra catho- licis, si cum acatholicis sive baptizatis, sive non baptizatis, etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus, sponsalia vel matrimonium contrahunt; nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum. § 3. Acatholici sive baptizati sive non baptizati, si inter se contrahunt, nullibi ligantur ad catholicam sponsa- lium vel matrimonii formam servandam. 610 VEGYESEK.