Hittudományi Folyóirat 18. (1907)
Rendelet egyes divatos tévedésekről
VEGYESEK. 605 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quendam religiosum diversis tempo- ribus ac locis adaptatum vel adaptandum. 60. Doctrina Christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis. 61. Dici potest absque paradoxo nullum Scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit Ecclesia, et idcirco nullum Scripturae caput habere eum- demsensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli Symboli Apostoliéi non eamdem pro christianis primorum temporum significationem habe- bant quam habent pro christianis nostri temporis. 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangeli- cae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabili- bus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de Creatione, de Revelatione, de Persona Verbi Incarnati, de Redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem. Sequenti vero feria V die 4 eiusdem mensis et anni, facta de his omnibus SS-mo D. N. Pio Pp. X accurata rela- tione, Sanctitas Sua Decretum Em-orum Patrum adprobavit et confirmavit, ac omnes et singulas supra recensitas propo- sitiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit. Petrus Palombelli. S. R. U. I. Notarius.