Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
Etsi porro e territorio longe lateque diffusae Arcki- dioecesis Strigoniensis tribus inde, ut supra memini, Epi- scopatibus erectis, non parva portio decesserit, divina tamen benedictione adeo hodiedum protegitur ut bine inde spar- sis Augustanae Confessionis 112.499. Helveticae Confessio- nis 61.172, Graecis non unitis 3607, Judaeis 89.871 qui foris sunt, huc non imputatis, pure Catholicas animas 760.857, et 469 ecclesias parochiales, praeter innumeras filiales Ecclesias, omnes illas necessario, imo plures splendido apparatu in Civitatibus potissimum, et maioribus oppidis, sufficientique ad cultum divinum rite peragendum dote provisas sinu suo complectatur. In huismodi Ecclesiis tam operando sacris, quam praedicando verbo Dei, ministran- disque sacramentis occupantur 469 parochi, et 203 coope- ratores suam sustentationem partim e fundis immobilibus a Patronis olim in hunc finem destinatis, partim a populo parochiano, partim e fundo Religionis percipientes. Permulta quoque sunt Regularium domicilia, quae isthaec Archidioecesis Strigoniensis suo gremio fovet puta: a) Ordinis S. Benedicti Comaromii, Posonii, Strigonii, Tyrnavia — 4, in quibus singillatim 7 individua religiosa ad erudiendam in Regiis Gymnasiis, in Grammaticalibus et humanioribus scholis iuventutem morantur, atque ad Matrem suam a qua providentur, Archiabbatiam quippe Sacri Montis Pannoniae pertinent olim exemptam, nunc Primati Regni obnoxiam. b) Capucinorum Bazinii. Budae, Posonii — 3. c) Cistercensium Szántó — 1 — pertinens ad abba- tiam unitam Zircz, Pilis et Pásztó. d) Franciscanorum Provinciae Marianae in S. Antonio; Comaromii, Ersek-Ujvarini. Malatzkae, Pestini, Posonii, Strigonii, Tyrnavia — 8. e) Franciscanorum Provinciae Salvatorianae Galgoczii, Szakolczae, in Szócsény — 3. f) Franciscanorum Provinciae Capistranae Budae in Via Regia — 1. 736 DIÍ. HUSZÁR ELEMÉR.