Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

׳cum Palatino praecipuas partes habeat, in praecipuo poli- tico non minus ac iuridico Dicasterio sit Regi a Consilio et Commissionis Ecclesiasticae Praeses. Qua Summus et Secretarius Cancellarius Regis et Regni sigillum duplex conservet, eoque Privilegia muniat, in Nobilium Ordinem referendos meritos Patriae Cives Regi proponat, et impe- rantibus e sua Cancellaria diplomata eatenus expediat. Nobiles Archiepiscopales feudorum collatione exercet eosque in 4 sedibus sparsos atque a iurisdictione Comi- tatum exemptos ut vassallos suos per duos Palatinos ad instar supremorum comitum et varios Magistratus ea fere ratione qua in comitatibus tanquam Princeps gubernet. Primae huius Archidioecesis Strigoniensis civitates sunt: Buda, Regni Metropolis, Pestinum, Posonium, Tyr- navia, Comaromium, Schemniczium, Strigonium, item minores Bakabánya, Szakolcza, Bazinium, Módra, S. Georgius, innu- mera item oppida et vici territorium eius constituunt. Quum antea Archiepiscopi Strigonio depulsi; partim Tyr- naviae partim Posonii consedissent, inde a capessitis per me gubernaculis Strigonium commodam Archpo Sedem praebet, donec Episcopium par dignitate in monte sancto Strigo- niensi exurgat. Habet praeterea Budae in Via Regia domum amplam et decentem, quam dum Excelso Consilio Regio Locum- tenentiali assidet, incolit, splendida item Posonii dua pala- tia. Tyrnaviae denique domum Archiepiscopalem reparationis proximae secuturae nonnihil indigam praeter nonnullas ruri commoditates. — Ecclesia Metropolitana Strigoniensis in Arce olim Regia huius nominis a S. Stephano primum erecta, divique Adalberti Episcopi et Martyris honoribus non multo post felicem eius ex hac vita excessum dicata, subin a lobo Archpo prima aetate accita, a Dionysio Szecs Cardinali restaurata, iniuria temporum ac hostium furore in rudus abiit, nec quidquam inde superest quam Capella B. M. V. eleganti prorsus opere a puro marmore per Car- dinalem olim Strigoniensem Thomam Bakács veteri Eccle- siae Cathedrali adiecta quae cum antea sex hexapedis atticis, novem remotius sinistrorum stetisset, novo ut aptaretur A VISITATIO LIMINUM. 733

Next

/
Thumbnails
Contents