Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
III. Rudnay prímás relatiója 1825-ből. Beatissimo in Christo Patri et Domino Nostro Leoni divina Providentia Papae XII Sanctae Romanae et Uni- versalis Ecclesiae Summo Pontifici, Jesu Christi in terris Vicario et Beati Petri Apostolorum Principis Successori dignissimo. Princeps Primas Alexander Dei et Aplicae Sedis gra- tia Archiepiscopus Strigoniensis profundissimam cum osculo beatorum pedem filialemque ac perpetuam venerationem. Quinquennium hodie admodum evolvitur ab eo inde tempore Beatissime Pater, quo acceptis a Sanctissimo Decessore suo Apostolicis litteris, ritu solemni in Metropo- litanani meam Cathedram Strigonii, cum ipsis Regni incunabulis per Sanctum Proto-Regem nostrum constitutam, sed Turcica tyrannide eversam, postliminio vero, trium prope Saeculorum squaliore tantisper deterso per me occu- patam inauguratus fui. Si paulo tardius ac cupivissem atque vigentis hac in re disciplinae ratio ferebat, demissam meam relationem de statu Ecclesiae hums, meae curae creditae, Apostolicis obtu- tibus substerno, id Tu Beatissime Pater pro paterna tua benignitate gravissimis curis imputabis quae me inde ab aditu pastoralis mei muneris tum ipsius Cathedrae ad nata- les sedes reductae, tum conspicuorum aliorum multipli- ciumque muniorum Primatiali dignitati adnexorum causa exercebant. Nunc postquam sine piaculo officium meum differre vix possum, recipe hanc filialis meae erga S. Sedem Apostolicam observantiae thesseram, et de rebus Metropo- litanae Ecclesiae Strigoniensis quantum complecti licet Sic habe § 1° De statu Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis materiali. — Archiepiscopatus Strigoniensis Sancto Stephano Proto-Regi et Apostolo Hungáriáé cum aliis primaevis Episcopatibus huius Regni quos omnes dignitate antecellit ad initia saeculi XI suam debet originem. Amplissimum olim, ad praesentem nostram aetatem atque non tantum A VISITATIO LIMINUM. 731 47*