Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
A VISITATIO LIMINUM. 717 sementem aeterni Patris familias suffocare quocumque modo possint. Quem in finem synodalem etiam postea statim Congregationem, tam dioecesanam,quam provincialem indictu- rus, Sanctitatem Vestram de ulterioribus successibus infor- mabo. Porro quantum ad Metropolitanam ipsam Ecclesiam meam, et reliqua curae meae ac regimini concredita Capitula spectat: Strigoniensis, tribus supra vicena Canonicorum Capitula spectat; duodecim Posoniense, totidemque Scepu- siense: Hoc etiam in passu eius sum propositi, ut si vitam Coelites indulserint, Capitula isthaec erigendis meis funda- tionibus, personarum, rerum, ac proventuum accessione, adaugere non intermittam. Spero proinde in Domino, cuius est incrementum dare, quod ipse, qui ad haec affectum dedit, tribuet et effectum; haecque omnia sub Sanctitatis Vestrae auspiciis et auxiliis desideratum (ita spero) sortientur eventum. Voveo interim ut quot hac Relatione complexae sunt syllabae, tot sint in Beatitudinem Vestram populorum vota; quot apices, tot omnium nationum affectus; quot periodi, tot annorum ambitus, quibus prosperitatem omnem et felicitatem pro universalis Ecclesiae Catholicae incremento assequatur. Relatio Vicarii Generalis Strigoniensis ad quam se refert Archiepiscopus. luxta Decretum Apostolicum demandaverat mihi gra- tiose Celsitudo Vestra, ut ea quae ab annis circiter quatuor, paterna cura et solicitudine eiusdem Celsitudinis Vestrae, per hanc Archidioecesim Suam in conversione deviantium animarum, et ad Sanctae Matris Ecclesiae ovile reductarum, effectui mancipata sunt, consignem. Quare praetermissis aliis, quae suffraganeis, et reliquis primatiae Suae subiectis Ecclesiis, indefessa opera et labores Celsitudinis Vestrae vis Regiae Maiestatis in hoc Regno Locumtenentis, et supremi iudicis, eiectis tot centenis haereticae pravitatis buccinatoribus, et reconciliatis tot et tantis haereticis, gesta sunt, breviter ea tantum, iuxta muneris mei Vicariatus pro tempore angustiis, (siquidem iam brevi elapsus esset sanctis-