Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
י! familiae minimum quinquaginta millibus fíorenorum oppi- gnoratis. Hi sunt breviter et succincte labores; in quibus pro suo modulo et exiguis viribus a Deo ipsi concessis desudat, quantum potest, Archpus, magnoque animo spem concepit fore ut intra annos non multos Regnum Ungariae videat Catholicum. Statuá Ecclesiasticus in Regno Ungariae invalescente haeresi, primo quidem ab anno 1608, deinde vero anno 1618, potissimum autem proxime praeteritis annis, ab anno 1644 usque ad 1649 mirum in modum afflictus, privilegiis et praerogativis suis spoliatus, dignitate pristina et splen- dore deiectus, bonis et emolumentis suis exutus fuit. Factum est enim ut Catholicissimus et piissimus Imperator uterque Ferdinandus secundus et tertius, bello Germanico gravis- simo impediti, et plusquam annis triginta continuis distracti, ne maius rebus suis malum ex Ungaria, atque adeo oriente! non absque ingenti totius Christianitatis clade vel etiam extrema ruina immineret, nihil hereticis, qua apertis ipsos armis impetentibus, qua minis et clamoribus in Comitiis agentibus denegare potuerunt, constitutionesque dietales condere coacti sunt cum gravi damno et praeiudicio Catholi- eorum, Religionis et oppressione non modica Ecclesiastici Status et authoritatis. Primo: Erant Archpi Strigonienses ante annum 1608 a multis retroactis annis Locumtenentes Regii sive Proreges in hoc regno, ac Palatini, cum summa in temporalibus etiam post Regem auctoritate, et iurisdictione, donec anno prae- terito 1608 secularis Locumtenens sive Palatinus creatus est, qui coepit authoritatem Archpi deprimere, et reliqui post illum Palatini; neque remedium aliud repertum fuit, quam ut a Sede Apostolica Cardinales crearentur ad reti- nendum suum gradum, quo maxime Catholicae Religionis defensioni, adversariis reprimendis, essent sufficientes. Secundo: Archpus est ut apparet ex decretis Regni et privilegiis a Regibus Regni Ungariae concessis, Personalis, Praesentiae Regiae. Eligebatur quidam eius Locumtenens A VISITATIO LIMINUM. 705