Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

702 DR. HUSZÁR ELEMÉR. et ad Praedicantes accederent, partim de novo conversi. Unde iam strenue laborat Archiepiscopus ut templa Catholica cum hucusque nullum fuerit■, in iis partibus aedificentur, parochiae fundentur et erigantur. Ad 4-um. Pro conversione Nobilitatis minoris, etiam multum desudat Archiepiscopus, et quia natio ista avidissima est studiorum, iisque plane inescatur et capitur, non alium modum convertendae nobilitatis reperit meliorem, quam si filii nobilium in Seminariis sub cura et educatione Patrum Jesuitarum gratis alantur. Quare ipse alios non modo hor- tatione sed et exemplo imitare volens, in Seminario Tyr- navi ensi propriis sumptibus alit in studiis 24 iuvenes nobiles, plerosque haereticos, qui convertuntur plures quotannis. Eo exemplo alii quoque invitati operam suam comunicarunt et contulerunt pro talium Alumnatuum erectione, utque adeo, ut in opere sit Archpus, praeter illud Tyrnaviense, duo alia Seminaria erigendi, pro quibus sufficientem habet iam fundationem: Unum Cassovia pro superiori Ungaria, alterum Soprony pro Ungaria Transdanubiana, ita ut in tribus his Seminariis centum ad minimum 'nobilium filii, plerique heretici, sub cura Patrum Jesuitarum, gratis in studiis alan- tur. Confluit etiam extra Seminaria ista ad Scholas Patrum iam dictorum magnus numerus iuventutis et nobilitatis Ungariae, cum fructu summo et spe magna brevi in Regno conversionis. Ad 5 um. Ut et Civitatibus, quae pleraeque haereticae sunt, pro posse provideret, obtinuit in Comitiis Regni, ut Cassoviae daretur locus pro Templo et Schola Catholicorum, introduceretur etiam ex ignobili oppido Jaszoniensi, in eam- dem Civitatem Cassoviensem Capitulum Agriense cum Episcopo, quod et factum est per Dei gratiam, iamque Canonici templum 'ibiqne habent frequentatum ab aliquot centenis auditoribus. Et praeter Patres Jesuitas introducti sunt etiam Franciscani: Sicque Civitas hereticissima ante annos aliquot ebria Martyrum sanguine, iam in sinu suo Templum Catholicorum, Episcopum suum et Capitulum, Patrum Jesidtarum scholas, et Franciscanorum religionem

Next

/
Thumbnails
Contents