Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. 699 Ad conversionem tantae multitudinis haereticae et ,Catholicorum conservationem et necessitates spirituales sub- levandas, divino numine invocato, apposuit manum Archi- episcopus; tantoque operi sequentia vel maxime conducere media existimavit. Primo — Ut Seminaria erigerentur ex quibus boni ac docti prodirent Sacerdotes. Secundo — Scholae et Collegia, praesertim Patrum Jesuitarum. 3°. Barones ac Magnates converterentur, a quibus pagi et oppida fere ac Regnum possidetur. 4°. Ut Nobilitas quoque minor, quorum pars multo maxima est heretica; Hi sunt authores rebellio- num cum Principe Transilvaniae; in Comitiis turbationum ac dissentionum. 5°. Non omisit etiam Civitatibus, quae et ipsae inter Status numerantur providere. Ad Primum: Videns Archieppus Seminaria a Praedeces- soribus suis Pázmány et Forgács Cardinalibus laudabile exemplo erecta, nequaquam in tanta Sacerdotum penuria sufficere: insuper Dioecesi quidem Strigoniensi, utcunque de Seminariis iam provisum esse, alias vero Dioeceses non posse singulas seorsim alumnatum suum habere, velle etiam propriis sumptibus quosdam inter tenere clericos in scholis, ut his necessitatibus succurreret, essetque etiam aliis Dioe- oesibus auxilio; erexit Tirnaviae Seminarium Generale, pro universo Regno, fundavitque tum ex proprio, tum ex diversis mediis Alumnatum Clericorum circiter 40, praeter illos quos Praelati suis stipendiis ali vellent, subiecitque omnes exacte regulis Collegii Germanici et Ungarici in Urbe. Ad secundum: Introduxit Patres eiusdem Societatis Scepusium, Novizolium, Cassoviam, Carolinum, Unguarinum, Comaronium, eisque Collegia instituit. Et ne tot Collegia sufficientibus destituerentur personis, tandem in civitate Trinciniensi propriis sumptibus Novitiatum eisdem Patribus Societatis fundavit. Cumque heretici magna vi, primum quidem ferro et sanguine in annis 1644, 5, et 6, deinde valido conatu armo- rumque intentatione in anno 1647 in Comitiis, prout et anno 1649, adiunctis etiam non paucis ex Catholicis frigi- dioribus, Jesuitas aut omnino Regno expellere, aut saltem 45*

Next

/
Thumbnails
Contents