Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A VISITATIO LIMINUM. «97 Capitulum Scepusiense Canonicos itidem 12. Praepo- situm decimum tertium, dignitates duas. Sunt praeterea in Dioecesi Conventus, qui olim fue- runt Religiosorum, nunc sunt Saecularium. Lelessiensis in quo Praepositus unus, Conventuales quatuor. S. Benedicti in quo Conventuales tres, Praepositi locum obtinet ibi residens Canonicus ex Capitulo Strigoniensi. Iaszoviensis in quo Conventuales duo, Praepositi locum obtinet Episcopus Agriensis qui ibi residet. Chornensis, Conventuales duos, tertium Praepositum. Thurociensis, itidem Conventuales duos, et loco Prae- positi Patrem Jesuitam. Titulares Praepositurae quae a Tureis sunt occupatae, tituli tamen conferuntur et habent votum in Comitiis. Titeliensis, Onodiensis, Hontensis, Albae Regalis, Deme- siensis, Budensis, Hattvaniensis, Cibiriensis. Fuerunt etiam celeberrimae Abbatiae et Praepositurae Regulares, in hoc Regno, exemptae ab Ordinarii iurisdictione et Summo Pontifici subiectae, quas tamen Sedes Apostolica Archiepiscopo Strigoniensi subiectas esse voluit, tanquam eiusdem Legato Nato, quae hodie vix aliqua excepta vel a Saecularibus Abbatibus et Praepositis possidentur, vel per Tureas occupatae nonnisi titulum retinent, ut possint in Comitiis vola Catholicorum augere. Regulares de facto non sunt nisi Archiabbas S. Bene- dicti de S. Monte Pannonio, Ordinis D. Benedicti, et Abbas de Dömölk, et Abbas S. Mauritii de Bakonbel. Praepositi Residentiam habentes. — De Saagh, de Tűrie, de Ujhel, de Eőrs, de Papocz. Sunt et alii plures, sed applicati pro Fundationibus Collegiorum et Alumnatuum. Abbatiae Residentiam habentes. — De Szalavár, De Ludan, De Kapornak, De Tihan, De S. Grothardo, De Pilisio. Residentiam non habentes, sed tantum Titulares Pechvárad, Batha, Szekszárd, Beel, Földvár, Lekér, Vissegrad, Zebegeny, Tapolcza, Pásztó, Saar, Silis, Schiavnik. Hittudományi Folyóirat. 1904. 45

Next

/
Thumbnails
Contents