Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Hám Antal: A szerzetesrendből való elbocsátás és kizárás
A SZERZETES KÉKÉBŐL VALÓ elbocsátás és kizárás. 63 Generali confirmandis de illorum consilio et assensu causas huiusmodi cognoscant, et ad effectum eiiciendi incorrigibiles suae Provinciae, et eiectionem pronunciandi, accedente approbatione Generali definiant, salva semper Sanctae Sedis et Sacrae Congregationis Concilii in causa recursus et apel lationis auctoritate. 4. Quod in posterum processus conficiantur iuxta Regulas, Constitutiones et Stylum cuiusque Ordinis et Reli- gionis, donec aliter fuerit a Sacra Congregatione provisum. 5. At quia nimia sine delectu facilitas recipiendi quos cumque Religionis ingressum petentes, et a Religione forsan alienos, duram satis tractu temporis necessitatem parit eos- dem e Claustris eiiciendi, ne huiusmodi semina, quae a principio ad fructum faciendum cadunt in terram bonam, paulatim contaminata inordinatis moribus usque ad incorrigi- bilitatem succrescant in paleas, eadem Sacra Congregatio annuente Sanctissimo Domino Nostro sub interminatione Divini iudicii, necnon privationis vocis activae et passivae, ac dignitatum et officiorum obtentorum cum inhabilitate ad eadem in posterum obtinenda, quibuscumque praedic- torum Ordinum Superioribus districte praecipit et mandat omnia et singula Decreta sa. me. Urbani VIII. de Apo- statis et eiectis incipient. Reguláris Sanctissimus et nullus, una cum aliis subsequentibus Decretis, provisionibus, ordi- nationibus, et respective moderationibus bis in anno legi, eadem ad unguem servari, poenas in eisdem contentas innovari et Capitibus Ordinum intimari, ne huiusmodi Decretorum transgressores, qui in lege gloriantur, per prae- varicationem legis Deum inhonorent, et ne militiae Christi adscripti tam de facili fiant desertores, ac profugi. Datum Romae die 24. Julii 1694. L. f S. C. Card. Mariscottus Pro-Praefectus. Decretum. Auctis admodum ex singulari Dei beneficio votorum simplicium Institutis, uti multa inde bona oriuntur, ita aliqua parit incommoda facilis alumnorum huiusmodi socie-