Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Hám Antal: A szerzetesrendből való elbocsátás és kizárás
ac Sedi Apostolicae reservata, iisdem Superioribus etiam Generalibus et Protectoribus illam moderandi, seu relaxandi potestate penitus interdicta, et nihilominus sit irritum, et inane quidquid secus ar quoquam actum extiterit. 10. Non obstantibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis in favorem quarumcumque personarum, atque Ordinum tam Mendicantium, quam non Mendicantium, Congregationum, Monasteriorum, Conventuum, Domorum ac locorum Regularium quorumcumque, necnon illorum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, vel consuetudinibus, etiam immemorabilibus, exemptionibus quoque, induitis, et privi- legiis etiam in corpore iuris clausis, aut ex causa, vel titulo oneroso; vel in limine fundationis concessis, etiam Mari magno, seu Bulla aurea, aut alias nuncupatis, sub quibus- cumque tenoribus, et formis, et cum quibusvis etiam dero- gatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis etiam motu proprio et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, aut alias quomodolibet etiam per viam communicationis, seu extensionis concessis et iteratis vicibus approbatis et innovatis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus et formis, specialis et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma servanda esset, tenore huiusmodi, acsi de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, inserti forent, praesen- tibus pro expressis habentes, quibus, quoad ea quae supra- dictis quomodolibet adversantur, illis alias in suo robore permansuris, specialiter et expresse Sanctitatis suae auctori- täte derogat, ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae die 21. Septembris 1624. L f S Cosmus Card, de Torres. Prosper Fagnanus Sacrae Congr. Secr. A SZERZETES RENDBŐL VALÓ ELBOCSÁTÁS ÉS KIZÁRÁS. 61