Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Hám Antal: A szerzetesrendből való elbocsátás és kizárás

58 1>K. HÁM ANTAL. recipi possint, nisi prius a Congregatione reformationis Apostolicae, vel a propriis locorum Ordinariis expresse, et nominatim approbati fuerint, a cuius quidem Decreti obser- vatione, Sacra Congregatio justis de causis censuit Regulares esse absolvendos, prout auctoritate Sanctissimi Domini nostri absolvit, atque exemit. 2. Deinde ut apostatandi opportunitas Regularibus praeripiatur, statuit, ut de cetero nullus permittatur ad arctiorem Religionem transire, nisi prius Superiori legitime constiterit, eam Religionem paratam esse illum recipere, qui licentiam petit; tumque Regularis recto se transferat ad arctiorem; quod ut reipsa adimpleatur, idem Superior omni studio, ac diligentia invigilet. 3. Rursus statuit, ut fugitivi et apostatae sive habi- tum Regularem deferant, sive non, possint, ac debeant ab Episcopo loci, ubi moram trahunt, in carceres coniici, ac Superioribus consignari secundum Regularia instituta, puniendi, utque ipsi quoque Superiores teneantur eos per- quirere, ad Religionem reducere, atque efficere, ut appre- hendantur, salva tamen in omnibus facultate Ordinariis locorum attributa ex Decreto Concilii cap. 3. sess. 6. Quodsi apostatae huiusmodi citra montes, infra quatuor, ultra montes vero infra octo menses a praesentis Decreti publi- catione inchoandos, sua sponte, ad suam quisque Reli- gionem redierit, tunc poenarum omnium ipsis propter apostasiam inflictarum, aut infligendarum remissionem, atque impunitatem assequantur, ita tamen, ut debeant a Superiore absolutionem humiliter petere, et coram eo cui- pam fateri, atque emendationem polliceri, Superior vero e contra benigne illos teneatur excipere, ab huiusmodi poenis absolvere, et paterna charitate complecti. 4. Ad haec ut in posterum e Religionibus nullus legi- time professus eiici possit, nisi sit vere incorrigibilis; vere autem incorrigibilis minime censeatur nisi non solum con- currant ea omnia, quae ad hoc ex iuris communis disposi- tione requiruntur, sublatis hac in parte statutis, et consti- tutionibus cuiusque Religionis, et Ordinis etiam a Sede

Next

/
Thumbnails
Contents