Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
A VISITATIO LIMINUM. 491 quia vices nostras tamquam legato tibi commisimus exsequen- das, quod Panormitanam ecclesiam posses subjicere Messa- nensi ut illam praeficeres isti concesso sibi privilegio prima- tiae ? an putas ex eadem causa tibi licere duos episcopatus unire vel unum dividere sine licentia speciali? (ugyanaz a S. Lorenzo in Lucina presbyter-cardinalisnak.) Es az Extra- vagantes III. könyv II. cim Y. fejezetben: Salvator noster cuius nutui cuncta serviunt, in agro mundi buius messem multum adspiciens et operariorum raritatem attendens. Dominum messis rogandum esse ut in illam operarios mitteret, censuit et ipse idem etiam exiens mane veluti pater familias diligens, horis diei variis operarios in vineam suam misit. Eomanus itaque Pontifex sicut eodem Domino disponente vicarius eius in terris sese dignoscitur sic et ipsius actibus, in quantum sinit humana fragilitas, se con- formare tenetur. Ubi ergo superexcrescere messem, populi videlicet multitudinem viderit operarios debet opportunos adjicere et juxta propheticum verbum augere custodiam, custodes et cultores idoneos in dominicam vineam destinare. Sane considerantes attentius et intra pectoris claustra medi- tatione sollicita resolventes quod in tanta multitudine populi, quanta fecundavit Altissimus civitatem et dioecesim Tholosanam, singulorum vultus nequibat ut condecet, unicus pastor inspicere aut alias partes boni pastoris implere, quod- que durum erat atque difficile per talem latam et diffusam dioecesin ad unum tantum a personis ecclesiasticis et mundanis recursum haberi; attendentes etiam quod licet Tholosanus episcopatus reditibus abundaret inmensis, non tamen supererat hucusque memoria quod ex suorum opu- lentia copiosa redituum aliquid in ecclesia vel dioecesi Tholosana provenisset in divini cultus angmentum, imo sic ex adipe prodierat et prodibat iniquitas ut multo jam tempore luxus circa carnis desideria, evectionum pompa, immensitas clientelae, immoderata diffusio in parentes, sumptus enormes aut usus extraordinarii sibi vindicassent ibidem quasi totum patrimonium crucifixi et verendum erat ne praesul- unicus Tholosanus incrassatus et dilatatus et excessivis huius-