Hittudományi Folyóirat 11. (1900)
Dr. Rézbányay József: A házasság szentsége
A HÁZASSÁG SZENTSÉGE. 637 ter orirentur, cupit a praemissis, de quibus summe dolet, absolvi, et secum super impedimento ad remanendum in dicto matrimonio dispensari (esetleg: prolemque susceptam legitimari). Quare Eminentiae Vestrae humillime supplicat, ut super his de opportuno remedio auctoritate Apostolica providere dignetur. (Utóirat.) Dignetur Eminentia Vestra responsum dirigere Strigonium ad me infrascriptum N. N. 4. Kérvény a Datariához, vérrokonság alól való föl- mentvényért, midőn a copula carnalis mint fölmentési ok szerepel. Exponitur humiliter Sanctitati Vestrae pro parte devo- torum Illius Oratorum Petri N. laici et Luciáé N., dioecesis Passaviensis quod ipsis alias scientibus (ha azon szándékkal gyakorolták az együttélést: sub spe facilius obtinendae disp.) se secundo ac tertio consanguinitatis gradu a communi sti- pite proveniente invicem esse conciunctos, Orator praedictus, non quidem data opera (vel aliter ut statim infra), ut cri- mine admisso haec causa foret Sanctitatem Vestram et Sedem Apostolicam ad misericordiam et gratiam erga ipsos faciliores reddendi, sed solum vesana libidine victus Ora- tricem carnaliter cognovit. Oum autem, Pater Sancte, nisi matrimonium inter dictos Oratores co.ntrahatur, dicta mulier diffamata et innupta remaneret, gravioraque exinde scan- dala possent oriri: cupiunt praefati Oratores matrimonialiter copulari. Sed quia obstante impedimento eiusmodi deside- rium suum hac in parte adimplere non possunt absque Sedis Apostolicae dispensatione, supplicant igitur humillime Sanctitati Vestrae oratores praefati, quatenus cum eisdem, quod impedimento secundi et tertii gradus consanguinitatis non obstante, matrimonium inter se publice, servata forma concilii Tridentini, contrahere, illudque in facie Ecclesiae solemnisare, et in eo postmodum remanere libere et licite valeant, dispensare, distantiam vero secundi gradus non obstare declarare, prolemque exinde suscipiendam legitinam denuntiare clementissime dignetur. Pro qua gratia etc. Beatissime Pater!