Hittudományi Folyóirat 11. (1900)

Dr. Rézbányay József: A házasság szentsége

154 DR. RÉZBÁNYÁT JÓZSEF. communiori calculo admittunt, votum virginitatis, non con- ditionatum, sed purum et absolutum fuisse a B. V. M. emissum. Subdunt iidem, verum fuisse inter ipsam et S. Josephum matrimonium et in eo, quod attinet concordiam matrimonii cum voto virginitatis, in antecessum emisso,, asserunt, Beatissimam Virginem, antequam nuberet S. Jo- sepho divino afflatu ex certa revelatione fuisse admonitam, Josephum tradita sibi in corpus ipsius potestate nunquam usurum, nunquam debitum petiturum, seu quod votum vir- ginitatis nuncupaturus esset et ipse, seu quod Deus mentem eius a petendo debito esset aversurus, ita ut Deipara certior facta revelatione divina consenserit in traditionem juris ad copulam conjugalem, quod ad substantiam matrimonii satis fuit, et non consenserit in usum juris illius, quem sibi voto castitatis interdixerat, quemque nunquam secuturum cer- tissime noverat.« 1 A S. Congregatio ezen nyilatkozatát még alaposabban fejti ki XIV. Benedek pápa2 de synodo dioec. című mű- vében: Ea conventio in pactum expresse deducta, qua mu- lier a se abdicavit potestatem in corpus viri, et vir similiter potestatem in corpus mulieris, aperte contraria est substan- tiae matrimonii. Quia vero ii, a quibus matrimonii illius validitas propugnabatur ad ostendendum, eam conditio- nem non esse contra substantiam matrimonii, nonnulla exempla ab ecclesiastica historia petita proferebant, eorum scilicet, qui matrimonio se junxerant simulque inter se con- venerant de castitate in conjugali statu servanda et ma- trimonio non consummando praeter id, quod ex evangelico textu didicimus, de matrimonio Sanctissimae Virginis cum sponso suo castissimo S. Joseph: animadvertendum fuit, virginitatem in matrimonio a multis quidem pie et religiose fuisse servatam, qui tamen usui renunciarunt non potestati; ideoque dici non poterant apposuisse in nuptiarum con- tractu conditionem matrimonii substantiae contrariam. Non ’ Causa Ulissibon. occid. nullitat. matrim. Kutschkernél. 2 Bened. XIV. de syn. dioec. 1. 13. c. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents