Folia Theologica 3. (1992)

Charles Duggan: Decretal letters to Hungary

16 C. DUGGAN tam is cuius parochiam dimiserint, quam ille cuius parochiam facti sunt, decimationem requirunt. Unde invidie et contentiones oriuntur. Ideoque tua nos duxit fraternitas consulendos, cui potius decime sunt reddende. Noveris igitur, quod si de artificio vel negotiatione vel agricultura, quam infra terminos parochie in qua morantur exercent, aut de aliis huiusmodi decime persolvantur, equum est ut ecclesie illi reddantur, in qua ille qui reddit per totum anni circulum audit divina et percipit ecclesiastica sacra­menta. Apostolus enim dicit: Si seminavimus vobis spiritualia, magnum est, si colunt temporalia vestra metimus? Super decimis vero messium vel fructibus arborum, si colunt in alia parochia quam in ea in qua habitant, quoniam a diversis diversa consuetudo tenetur, certum aliquid non duxi­mus respondendum. Tu vero hoc eligas in hoc casu ex quo nullum vel minus noveris scandalum solet generari. Quod autem de prediis dicimus, id volumus de vineis et arborum fructibus observari, (b) Sane quoniam rescripto nostro postulas edoceri, si in obitu delegantis iurisdictio delega­torum expiret, tibi breviter respondemus quod, si ante obitum mandatoris lis fuerit contestata, non expirabit mandatum, alioquin procedere illius commissionis intuitu non valebunt, (c) De illis autem qui ante vel post litis ingressum causa frustratorie dilationis appellant, hoc convenit obser­vari, ut pro qualitate negotii, temporis et persone, distantia quoque loci perspecta ad prosequendam appellationem congruus appellanti terminus assignetur, infra quem si forte appellationem prosequi contempserit, eius a quo appellavit, iudicio stare sublato appellationis diffugio compellatur, (d) Clerici vero maxime in criminalibus in nullo casu possunt ab alio quam ab ecclesiastico iudice condempnari, etiam si consuetudo regni habeat ut fures a iudicibus tamen secularibus iudicentur, cum imperatores etiam dicant quod leges eorum sacros non dedignantur canones imitari, in quibus generaliter traditur, ut de omni crimine clericus coram ecclesiastico iudice debeat conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine preiudicium generari. (e[i]) Postremo quia dubitas apud quem illi qui homines, agros, vineas, seu quaslibet ecclesie possessiones invadere, vastare vel auferre presumpserint, debeant conveniri, presenti significati­one mandamus, quod cum generaliter traditum sit etc. (e[ii]) Cum sit generaliter traditum, ut actor forum rei sequatur, convenientius tamen videtur, ut prius raptores apud iudices seculares conveniantur, sed si iusticiam exhibere contempserint, aut iudices ex quacumque causa fuerint négligentes, qui sacrilegi iudicandi sunt ab ecclesia, de crimine illo cen­

Next

/
Thumbnails
Contents