Folia Canonica 12. (2009)

STUDIES - Carlos Larrainzar: Metodi per l'analisi della formazione letteraroa del Decretum, Gratiani. "Tappe" e "Schemi" di redazione

54 CARLOS LARRAINZAR Item. Qui per seculares potestates — expellatur. Item de eadem sinodo. QVI REDEVNTES AB HERETICIS REPARARI POSSVNT VEL QVI NON Conuenientibus apud Niceam Bithinie — iustum iudi- cium. §. Ex hac auctoritate datur intelligi, quod qui ab unitate catholice fidei in hereticorum societate transierit, ut de manibus eorum eccles- tiastice dignitatis sacramenta percipiat, uel qui contemptis orthodox­is ab hereticis ordinari desiderauerit, et si postea abrenuntians sue heresi ad ecclesiam redierit, officio tamen accepto jungi non poterit. Auctoritate uero Cipriani prohibentur ab administratione eccle­siastica qui intra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugna- tionem dilabuntur. Porro simoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fidei subuersio- nem, nec intra catholicam ecclesiam ordinati aduersusfidem arman­tur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent, non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus Sancti uenalem predicant. Vnde cum heresim suam ueraci penitentia detestati fuerint, premis- sis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis gradibus. §. Breuiter ostendimus qui reuertentes ab heresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non. Nunc autem queritur de his qui ab he- reticis ordinati sunt, si ad unitatem catholice matris ecclesie ab here­si redierint, utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinari. 'Semel enim consecratus’, ut ait beatus Gregorius, 'iterum con­secrari non debet’. Item sacramenta, que ab hereticis in forma eccle­sie ministrantur, sicut Augustinus testatur, reiterari non debent, ne non homini set sacramento uideatur iniuria fieri. Set illud Gregorii de his intelligitur qui consecrationem sacerdo­talem uel episcopalem acceperunt. Qui autem per manus imposi­tionem cum ad ecclesiam redeunt effectum sue unctionis accipiunt, aut ab eius administratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illud Augustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatis intelligitur. Sunt autem in ecclesia alii ordines qui sine sacramentali unc­tione sola episcopi benedictione cum quadam uasorum uel indumen­torum distributione prestantur, ut sunt leuite et ceteri infra eos con­stituti. Hii quamuis ab hereticis ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine, si alias digni fuerint, ab ecclesia ordinen­tur. Nec fiet in eis reiteratio ordinis cum nichil ab hereticis eis docea­tur fuisse collatum. Vnde Vrbanus secundus scribit Petro Pistoriensi episcopo et Rustico abbati Vallis Vmbrose: C.4 TrA 2.12.1 d.p.c.4 d.a.c.24

Next

/
Thumbnails
Contents