Folia Canonica 9. (2006)

STUDIES - Carlos Larrainzar: L'edizione critica del decreto di Graziano

92 CARLOS LARRAINZAR a principali manu fol.l9vb in fine a principali manu fol.20ra a manu altera fol.l9ra PROPTER TALEM A SACRO POLLVTIONEM MINISTERIO EO DIE ABSTINERE OPORTET Sed pensandum est: ipsa cogitatio utrum in sugestione an in delectacione uel, quod maius est, in peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum uidelicet sugestione, delectacione, consensu. Sugestio quippe fit per diabolum, delectacio per carnem, consensus per spiritum. Quia et primo culpam serpens sugessit, Eua delectata est uel ut caro, Adam uelut spiritus consentit. [§1] Et necessaria est magna discrecio, inter sugestionem et delectationem atque consensum, iudicem suum presidere animum. Cum enim malignus spiritus peccatum sugerit in mente, si nulla peccati delectacio sequatur, peccatum omnino perpetratum non est. Cum uero delectari caro ceperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem etiam ad consensum ex deliberatione consentit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In sugestione ergo peccati semen est, in delectacione fit nutrimentum, in consensu perfectio. [§2] Et sepe contingit ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitacione caro in delectationem trahat, nec tamen animus eidem delectacioni consentiat. Et cum caro delectari sine animo nequeat, ipse tamen animus camis uolup tatibus reluctans in delectatione carnali ali / quo modo ligatur inuitus ut ei ex ratione contradicat nec con / sentiat, et tamen ea delectatione ligatus sit sed liga / tum se uehementer ingemiscat. Vnde et ille ce / lestis exercitus precipuus miles gemebat / dicens: “Video aliam legem in mebris meis / [ / = linearum divisio in MS. Hic autem nota quod idem esse longitudinem textus quam fragmentum D.5 c.4 §2 quod videre potes in fol.l9va] signum remittit ad fol.l9ra et D.6 d.p.c.3 sequitur repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem in lege peccati que est in membris meis”. Si autem captiuus erat, minime pugnabat: quapropter et captiuus erat et pugnabat. Igitur legi mentis eius lex, que in membris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captiuus non erat. Itaque est homo, ut ita dixerim, captiuus et liber: liber ex iusticia, captiuus ex delectatione quam portat inuitus. sequitur D.6 c.3 et fol. 19rab vacat

Next

/
Thumbnails
Contents