Folia Canonica 7. (2004)

STUDIES - Szabolcs Anzelm Szuromi: Patristic Texts in the Collectio Canonum Anselmi Lucensis (Recension 'a') and their Correspondence with the Decretum Gratiani

PATRISTIC TEXTS IN THE COLLECTIO CANONUM ANSELMI LUCENSIS 89 [Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo adque argumentis opus non est. probatio est ad fidem facilis conpendio ueritatis.] loquitur Dominus ad Petrum: ego tibi dico, [inquit], quia tu ea Petrus et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, [et portae inferorum non uincent eam. dabo tibi clauses regni caelorum: et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis.] super unum aedificat ecclesiam, et quamuis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: sicut misit me pater et ego mitto uos. accipite Spiritum sanctum: [si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur], tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed ex­ordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa gentrici suae, hanc ecclesiae unitatem [qui non tenet tenere se fidem credit? qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia se esse confidit? quando] et beatus apostolus Paulus [hoc idem] doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: unum corpus et unus spiritus, una spes uocationis uestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Quam unitatem tenere firmiter et uindicare debemus, maxime episcopi qui in ecclesia praesidimus, ut episcopatum quoque ipsum unum adque indiuisum probemus, nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidem ueritatis perfida praeuaricatione corrumpat. (...)42 (2) Ans. 1. 37 (Ambrosius, Exp. Eu. Lucae IV. 70-7\) (...) non turbatur ista quae Petrum habet, turbatur illa quae ludam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant, tamen adhuc perfidia proditoris agitabat. In utraque Petrus, sed qui suis meritis firmus est turbatur aliens, caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus, ergo non turbatur haec nauis, in qua prudentia nauigat, abset perfidia, fides spirat, quemadmodum enim turbari poterat, cui praeerat is in quo ecclesiae firmamentum est? illic ergo turbatio, ubi modica fides, hic securitas, ubi perfecta dilectio, denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur: duc in altum, hoc est in profundum dispositionum. Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire dei filium et professionem diuinae generationis adsumere? quam licet mens non quaet humana plenae rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen plenitudo conplectitur. (...)43 (3) Ans. 1. 64 (Hieronimus, Epist. 15 [Ad Damasum]/ Quoniam uetusto oriens inter se populorum furore conlisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam minutatini per frustra discerpit et Christi uineam exterminant uulpes ut, inter lacus contritos qui aquam non habent, difficile ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit possit intelligi, ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae 42 Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, 3/1. 212—214. 43 Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, 32/4. 175.

Next

/
Thumbnails
Contents