Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Péter Erdő: Lavdatio Reverendissimi Patris Urbani Navarrete SI

LAVDATIO 11- matrimonia mixta, gravis sane quaestio unitatis Christianorum fovendae, in quam ille et historice, et dogmatice diligenter inquisivit viasque futurarum solutionum aperuit;- amor denique coniugalis vitaeque communio, quorum thematum litteraturam Pater Navarrete in scriptis suis constanti conceptuum claritate ditavit. 5. Campis doctrinae iuris matrimonialis recensitis, in quibus Urbanus Na­varrete permulta scripsit egregie, etiam de gestis eius restant nobis pauca dicenda. Nam fuit ipse consultor non tantum Curiae Romanae, verum et Socie­tatis Iesu Curiae Generalis, cuius Ordinis cum Sede Apostolica necessitudinem luctuosis religiosarum familiarum temporibus firmare et fovere diligenter enisus est. Ac praeter universam Ecclesiam, cuius optime iura tractavit, et consodales, quibus reliquam vitam impendit, multum ei ex nostra quoque parte debetur, qui ad iuris canonici studia frequentanda decenniis proxime elapsis ex Hungária in Urbem mittebamur aeternam. Inde ab annis septuagesimis etiam Strigonii seminaria tam theologica, quam canonistica pro iudicibus ecclesiasticis Hunga- ris saepe Pater Navarrete ordinavit atque moderatus est, quo multum contulit ad separationem infelicem Ecclesiae theologiaeque Hungaricae ab universa Eccle­sia theologiaque tollendam. Cum vero status rei publicae Hungaricae commis­sionem internationalem Facultatis SS. Theologiae Budapestinensis primo ac- creditandae causa componere voluisset, huius praeses factus institutionis nostrae theologicae recognitionem publicam vehementer adiuvit. In quantam autem sobolem inter nos sementis eius canonistica pullularit, indicio sunt disciplinae huius studia apud Hungaros iam renata, quod etiam Instituti nostri testatur exemplum. - Ego autem ipse, cum extrema huius laudationis attingo, quibus verbis Urbani Navarrete humanitatem praedicem singularem, qui in eius perso­na, cum patrem iurisconsultum ante tempus amiseram, doctorem iuris paternum invenerim? Professorum Pontificiae Universitatis Gregorianae numero aggre­gatum fateor me sub eius directione didicisse, universitas catholica quid esset quantisque moderanda laboribus indigeret. Quibus sane laboribus Pater Navar­rete numquam est eritque defessus, ut apparet inter cetera etiam e recentissimo Schemate proiecti «Instructionis de processibus matrimonialibus» ipso quoque auctore confecto, necnon ex eo, quod Periodica de re canonica ad hunc diem usque moderatur. Quae cum ita sint, non minori mihi est gaudio, quam et Studio nostro honori, Reverendissimum Patrem Urbanum Navarrete, iuris canonici clarissimum pro­fessorem Universitatis Catholicae de Petro Pázmány nominatae honoris causa pronuntiare doctorem.

Next

/
Thumbnails
Contents